141
et multis modis corrupta fragmenta aut plane nulla supersunt. Quam rei ditfieultatem etiam Wijn- mius expertus est; nam, ut exemplo utar, in primi bellorum civiliam libri fontes inquirens, cum scriptorum, quos Appianus adhibere potuerit, satis amplum numerum in censum vocet, tres re vera, Livium, Posidonium, Rutilium Rufum ab Appiano adhibitos, duos, Sallustium et Plutarchum, non adhibitos esse reperit(p. 28): de plerisdue nihil aliud investigavib quam non liquere, utrum eis Appianus usus sit necne. Similem eventum in ceteris libris habuit. Itaque cum uberiora in bello- rum Mithridaticorum fontibus indagandis nos reperturos esse vix sit sperandum, quaerere satagimus primum, num Sallustio, deinde, num Livio usus sit, denique, num praeterea alii fontes adhibiti restent, quos singulos investigare omittimus.
Sallustii libro de Catilinae coniuratione Appianum in secundo bellorum civilium libro prae ceteris usum esse et Wiedemannus ¹) et Wijnnius(I. l. b. 41) docuerunt; eiusdem vero auctoris Hi- storias in primo bellorum civilium neglexit. Cur ita fecerit, quamquam adhue non est explicatum, tamen inde, quod ita fecit, conicere liset Appianum easdem Historias in libro bellorum Mithridati- corum item neglexisse.
Atque primum quidem Appianum cum Dione comparemus, quippe quem Sallustium pro pri- mario fonte habuisse supra demonstraverimus. Quae Dio de rebus a Lucullo in Armenia gestis et de Nisibi expugnata narrat, nullo quidem loco rebus ab Appiano traditis repugnant, sed ab utroque complures res omittuntur, quae apud alterum leguntur. Appianus, qui obsidionem et expugnationem Tigranocertorum longe accuratius quam Dio narrat, uxoribus potentiorum hominum a Romanis tem- peratum esse(Dio c. 4) non commemorat. Idem(c. 87 in.) regem Parthorum et cum Tigrane et cum Romanis de foedere egisse tradit, Dio quamvis copiosius referens Parthorum regem cum Tigrane pactum esse non dicit. Neque cladis equitum regiorum in Armenia acceptae Dio mentionem facit, de dua Appianus(c. 87) agit. Contra Appianus Nisibis expugnationem nequaquam attingit, cum Lucullus ex Armenia regressus Mithridatis vestigiis instet.
In eis autem, quae ab utroque de Mithridatis atque Fabii Triariique pugnis, traduntur, dis- crepantiae manifeste apparent. Secundum Dionem enim(c. 11) Mithridates Fabium ab incolis Pon- ticis Thracibusque mercennariis et servis in castris Romanorum seditionem moventibus adiutus vin- cit, secundum Appianum(c. 88) Fabius iam antea superatus, postquam ipse servos liberavit, iterum manus cum Mithridate conserit, qua ex pugna, cum rex vulneretur, aequo Marte disceditur. Deinde Primum proelium regis et Triarii vehementi tempestate coorta secundum Appianum qubium fuit, Dio autem(c. 12) regem, postquam Triarium appropinquare comperisset, proelio nullo commisso fugisse tradit. Denique ne ea quidem, quae ab utroque de Triarii clade narrantur(Dio 36, 14. App. 89), inter se congruunt. Ergo apparet, quae de rebus a Lucullo in Armenia et Mesopotamia gestis et de Fabii et Triarii cum rege Mithridate pugnis ab Appiano narrentur, ex Historiis Sallustii hau- sta non esse.
Quod eo quoque probatur, quod inter fragmenta libri Historiarum quinti, quo illa tempora Sallustius descripserat, et Appiani librum nullus verborum consensus reperitur. Licet enim haud immerito et Kritzius et Dietschius duo verba fragmenti V. 2 luxo pede» interpretantes de priore vulnere Mithridatis in pugna contra Fabium accepto cogitent, de quo Appianus c. 88 agit, similia verba apud Appianum eo loco non exstant. Neque meliora ex fragmento Kritzii, quod sequitur,
¹) Philologus XXI, p. 479. Wiedemannus praeter Sallustium etiam Plutarchum ab Appiano adhibitum esse demonstrare conatus est, sed eam v. d. sententiam Peterus causis satis gravibus allatis reiecit.(Die Quellen Plu- archs etc. pag. 133.)


