Jahrgang 
1871
Einzelbild herunterladen

10

Aristagorae, qui in summo magistratu erat, KGl έκφmνQά dTTsv τον dινιννον αυνν Proserpina in quiete visa est dicere adver- t&ει ν oονrαν dsνμινᷣ ν edνισα. sus tibicinem se tibicinem comparasse. 1

De bove sacra eodem loco: Ad immo- Eodem loco: ˙leο(ς)) 20) 0⁸- landum bos sacra iniussa de montibus per v) το 08 T o2cu ad durs εGεν επ hostium classem adnatavit seque ad aras per- 6νσαν oαχιφτνv. cutiendam obtulit.

Quod autem Plutarchus complures res ab Orosio et Livii periocharum scriptore commemoratas omisit, facile eo explicatur, quod, cum Plutarchus sibi proposuisset vitam Luculli nec vero historiam scribere, multas res neglegere vel poterat vel debebat, duae ad Lucullum minus pertinereut. Saper- sedit narrare cladem Eumachi(Liv. Ep. 94, Oros. 6, 2 p. 374), cladem Fannii et Metrophanis(Oros. I. l. p. 373), audaciam nantii ¹) a Lueullo ad Cyzicenos missi(Oros. I. l. Flor. I. I. p. 65, 15, Frontin. Strat. III. 13, 6) aliaque e-u; generis.

Quid denique de numerorum singulorum discrepantiis statuendum videatur, supra exposuimus. Quamobrem quod Plutarchus(c. 24 p. 525, 30) Lucullo quindecim milia peditum, tria equitum, Eu- tropius et Rufus Festus(I. l.) ei omnino quodeviginti milia hominum tribuunt, et eodem loco Eu- tropius et Plutarchus de copiarum Mithridatis numeris dissentiunt, minimi fecerim, cum praesertim Eutropii numeros nimis auctos esse nemo non intellegat. Immo ex eis, quae disputavimus, satis apparere putamus, quantopere Plutarchus e Livio pendeat.

De Appiano.

De fontibus libri Appiani, qui M.A ο⁶ααos inscribitur, nulla adhuc quaestio instituta est; Wijnnius enim, qui de fide et auctoritate Appiani accurate disseruit, ²) bellorum civilium fontes tan- tum explorare satis habuit.

Ab Appiano ipso in ea belli Mithridatici parte, qua res a Mithridate et Tigrane contra Romanos usque ad annum urbis 687 gestae narrantur,(c. 68 usque ad c. 91) auctor nullus laudatur, cum primis primi belli Mithridatici capitibus(c. 8) ad Hieronymum Cardianum auctorem provocet. Verum et inde, quod Appianus in praefatione operi praemissa multorum scriptorum Graecorum atque Romanorum scripta se volvisse profietur(c. 12 p. 9, 24 Bekker: α τεᷣ᷑ ⁵⁴.ο ν E iuαν r07TOi εᷣ Podαν υesεαꝭmννν%mμπʒ⁷.) et ex eis, quae adhuc cum ab aliis vv. dd. tum a Wijnnio explorata sunt de ratione, qua libros suos Appianus composuerit, hoe certe prodit, Appianum non ut Plutarchum aliosve scriptores unnum vel admodam paucos seriptores adhibuisse, sed variorum scriptorum narrationes comparatas inter se atque examinatas ita usurpasse, ut inde suo iudicio de- ligeret, quae satis certa et consilio suo apta putaret. Si quis igitur ouines illos auctoris fontes in dagare et explanare vellet, metno ne, quamvis assidue in Appiani librum inquireret, oleum tamen et operam perderet. Nam quaestio vel eo maxime impeditur, quod plerorumquae auctorum, quos ab Appiano adhibitos esse verisimile est, hodie aut admodum pauca eadue maximam partem lacera

¹) Kritzius(ad Hist. Sall. III, 20) omnes illos scriptores, Dietschius(ad III, 19) partem certe eorum rem ex Historiis Sallustii hausisse putant, quarum fragmentum a Nonio servatum de eadem re agit. Quod ideo verisimile non est, duod omnes uberiora Sallustio praebent, utpote a quo nec septem milia passuum Orosii nec species ma- rinae pristis Flori nec duae regulae inter se distantes Frontini commemorentur. Malim equidem tres scriptores illos ad Livium referre, qui de ea re ipse fortasse Sallustium inspexerat, sed plura addiderat.

2) Groningae 1855.