9
d
chus(c. 13 p. 511) referunt Mithridatem vehementi tempestate correptum quassata nave myoparone piratarum receptum et servatum esse. Quod vero secundum Orosium rex Sinopen, secundum Plutar- chum Heracleam transfertur, facillime ita explicatur, ut Orosius brevitati studeus Heracleam plane omittat; Heraclea enim paullo post rex Sinopen pervenit(Liv. Ep. 95 extr.). Tum cum Orosio(36, 3 p. 376) eis convenit Plutarchus(23, d. 524, 20), quae de expugnatione Sinopes a piratis fugienti- bus incensae tradit; cum Livio ipso(Per. 98 in.) de Machare filio Mithridatis a Lucullo in amici- tiam recepto(c. 24) consentit. Qua de re Dionem a Livio discrepare supra demonstravimus, de ea Plutarchus cum Livii Periocha 98 convenit, cum uterque Mithricatem eiusque generum compluribus proeliis in Armenia a Lucullo victum esse referat(Luc. 28 et 31). Cur Lucullo ex Armenia disce- dendum fuerit, Livius unicam causam militum seditionem attulisse videtur(Per. 98:;: Lucullum, ne persequeretur Mithridatem ac Tigranen summamque victoriae imponeret, seditio militum tenuit, qui ³) sequi nolebant.“*) Quem Plutarchus(c. 32) omnino sequitur. Nec non verisimile est Plutarchum ex Livii libris hausisse, quae de Nisibi capta et Triario a Mithridate victo, quod, priusquam Lucullus adventasset, victorlam praeripere vellet, capitis 35 initio tradit. Eutropius enim(6, 9) congruenter cum Plutarcho et fratrem regis ea in urbe captum esse et eos, quos in Ponto Lucullus reliquisset cum exercitus parte, neglegenter se et avare egisse tradit, secundum Dionem autem milites Triari- um cogunt, ut proelium committat.
Nescio autem an duo sint loci, quibus, si primum aspexeris, discrepare inter Plutarchum et Livium putes: tamen eisdem, si rectius explicantur, contra Livium Plutarchi fontem fuisse efficitur. Florus enim(I, 39 p. 65 Jahn.) Mithridatem post cladem ad Granicum acceptam paene captum a Romanis persequentibus, sparso tamen auro avaritia eorundem servatum esse tradit.(«Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi aurum a fugientibus et pecuniam iussit, qua sequentes morare- tur.-) Eandem rem Plutarchus(c. 17 extr) post pugnam Cabirensem factam esse narrat; atque illo quidem loco recte rem narrari inde patet, quod et Orosius(p. 374 extr.) et Livii Periocha 95 regem post obsidionem Cyzici navi fugisse dicunt, Si igitur nobis persuademus Florum errantem rem, quam tamen Livio deberet, non iusto loco narravisse, re ipsa tam congrgenter narrata facile Livi vestigia conspicimus. De altero loco pariter iudicandum est. Eutropius(6, 9 extr.), cum quo Sex- tus Rufus Festus ²) ita congruit, ut aut Eutropinm ipsum aut eundem cum Eutropio auctorem, Li- vium videlicet, adhibuisse existimandus sit, capta Nisibi Lucullum expeditionem contra Persas i. e. Parthos paravisse tradit. Idem unus praeterea Plutarchus commemorat, sed secundum hunc Lucul- lus expeditionem post pugnam Tigranocertensem facturus est, Quin res Livio debeatur, vix potest dubium esse; uter autem de tempore, quo consilium captum sit, erraverit, nam alterum erravisse necesse est, non diiudicaverim. ³)
Denique Livium Plutarchi fontem primarium fuisse inde colligendum est, quod duo prodigia a Julio Obsequente relata congruenter narrata apud Plutarchum inveniuntur.
Obs. 60 p. 133 Jahn. de Aristagorae som- Luc. 10, p. 508, 1: Ordνο ,ϑεο Aoοσα nio: Cyzicum Mithridates cum oppagnaret, 7'6ρG ̈¶sꝙτον νπμι ν̈ααμαμα:ααεν πάανᷣασςσ εαοσ
¹) Weissenborn: quia.-*
²) Scriptores Historiae Romanae ed. Haurisius Heidelbergae 1743, p. 165.: stendere in Persas paratus sucoes- sorem accepit.-
3) Drumannus, Hist. Rom. IIII, p. 151, et Mommsenius, Hist. Rom. III. p. 69 ed. IV, Plutarchum secuntur, hic tamen famam tantum rei per Clodium divulgatam esse pec verum Luculli consilium fuisse censet.
3


