8
restat, quam ut scriptores, quos aut omnia aut pleraque ex Livii libris hausisse constat, cum Plu- tarcho consentire demonstremus
Praeter epitomas autem librorum deperditorum Livii in censum veniunt Julius Obsequens, Eutropius, Florus, denique Frontinus.¹) Atque Livii periochas nihil habere, quod non a Livio ipso profectum sit, per se patet; sed etiam Obsequentis librum de prodigiis nulla prodigia Livio non debere satis certum atque exploratum est. ²) Etiam Orosium, quamvis praeter Livium alios quoque scriptores adhibere consuerit, in ea operis parte, qua tertium bellum Mithridatieum continetur, unum Livium secutum esse accuratissima collatione Moernerus ³) investigavit. Eutropius Livium pro pri- mario fonte habuit, sed etiam aliorum scriptorum libros inspexit et ex eis nonnulla decerpsit. Quod cum vel a Suida perspectum esset, post Koehleri ⁴) accuratiorem disputationem iam dubium non est. Quamquam enim is Eutropium ita fecisse libris Livianis eis tantummodo collatis, qui hodie supersunt, comprobavit, apertum tamen est Livii libris deperditis scriptorem eodem modo usum esse. ⁵) Florus autem, qui in temporibus antiquioribus reipublicae Romanae scribendis Livii fere unius vestigia pressit, postea secundum Heinium ⁶) multa ut ex aliis fontibus ita ex Sallustii libris hausit. Quamquam quod v. d. affirmat, eum vel maximam partem vel unius Sallustii scriptis usum esse, ei assentiri dubito. Qui enim in superioribus libris Livii tam studiosus fuisset, eum postmodo Livium plane neglexisse, ut- pote cuius genus scribendi consilio Flori valde conduceret, nec verisimile nec probatum est. Restat Froutinus, de cuius fontibus accuratior quaestio adhuc desideratur. Tamen eum frequenter Livio usum esse multis apparet. Quae autem ex Livio et unde omnino singula quaeque sumpserit, non constat.
Itaque ante omnia ratio Livii periocharum, Obsequentis, Orosii habenda est, cum quibus, si Plutarchus consentit, eum Livio usum esse consentaneum est; idem, si cum Lutropio consentit, veri- simillimum est; Florum autem vel Frontinum si cum eo congruere repererimus, certi nihil inde con- dludi poterit.
Jam si singulas res a Plutarcho traditas cum eis, quae a Livio profecta esse videntur, con- tulerimus, saepius illum cum Livio consentire intellegemus.
Congruenter cum Livii periocha l. 93(«Occupata Bithynia M. Aurelius Cotta cos. ad Chal- cedona proelio a rege vietus») Plutarchus c. 8 Cottae cladem et deditionem Chalcedonis narrat. Deinde Plutarchus c. 9, etsi proelia equestria omittit, quibus secundum Livii periocham 94 Lucul- lus Mithridatem vieit, eo tamen cum Livio facit, quod Lucullum cum milites suos a pugnando reti- uuisse tum regis copias ad flumen Rhyndacum fudisse atque fugavisse tradit(l. 94:«Lucullus?7)— aliquod expeditiones prosperas fecit poscentesque pugnam milites a seditione inhibuitz). Porro licet non satis liqueat, num, quae de Mario, Mithridatis praefecto navali, capto tradit, de quo fusius Oro- sius 36, 2 p. 375 agit, Livio debeat, nam brevissime rem absolvit, tamen quod congruenter cum Orosio(l. I. p. 374 extr. cf. Livii periocham 95) tradit regem apud Cyzicum omnino triginta milia hominum amisisse, Livio videtur usus esse. Nec minus congruenter Orosius(36, 2 extr.) et Plutar-
¹) In Valerii Maximi libris nihil narratur, quod ad bellum Mithridaticum tertium pertineat.
2) Teuffel, Römische Literaturgeschichte. p. 860, 9.
3) I. 1. p. 133, 162.
4) U. Köhler: Qua ratione T. Livii Annalibus usi sint Listorici Latini atque Graeci. Gottingae 1860. 5) Teuffel, L. G. p. 859.
6) De Floro Historico. Diss. in. Bonnae 1866, p. 49.
7) Jahnii editionem(Lips. 1333 ed.) sequor.


