Jahrgang 
1871
Einzelbild herunterladen

7 habuerit; Sallustium enim epistulas operi inserere solitum esse et zlανous, de quibus Plutar- chus dicat, etiam apud Sallustium reperiri(IIII, 16 Kr. IIII, 56 D). Etiamsi enim Petero damus, quamquam nulla in fragmentis vestigia exstant, Sallustium epistulam illam Historiis inseruisse, cur non alios quoque scriptores, praesertim Romanos, literas illas Luculli novisse putabimus? Cataphrac- torum vero, quibus tantum Armenii confidebant, non modo facile poterat sed debebat mentionem facere, quicunque scriptor rebus tunc gestis operam navare sibi proposuerat.

Ad Livium venimus. Atque ut primum expediamus. quae obstare dicuntur, quominus Plutar- chus Livium adhibuerit, etiam in hac re Peterus multum rationi tribuit, qua a Plutarcho Livius com- memoretur(l. l.). Narratione enim pugnae Tigranocertensis plane absoluta post Antiochi et Stra- bonis sententias Livii quoddam de pugna indicium afferri; unde facile intellegi pugnae ipsius descrip- tionem e Livio haustam non esse. Sed metuo ne nimium v. d. inde collegerit. Quid enim? Num Livii illud iudieium a pugnae descriptione, quae apud Plutarchum legitur, abhorret? Immo verbis sequentibus: 4 νέονο 0νν 8dνποατοναυν ꝙεέιαον εᷣνονντο αμεσοs b τιντε τπννπιmναυνκννν Livius a Plutarcho omnino probatur. Nec vero inepte, postquam occasione data protulit, duae Antiochus et Strabo philosophi de pugnae maguitudine iudicaverunt, iam ad gravissimum Livii rerum scripto- ris iudicinm provocat, quod illorum testimoniis quasi firmatum atque comprobatum est. Alterum argumentum a Petero coutra Livium prolatum, quod etiam Grasshofius probavit(p. 7), eo nititur, quod militum regis in pugna apud Tigranocerta occisoram numerum alium Plutarchus tradat(c. 28: c4, ε dεᷣ ν νυνν πειισνν⁵ννυνμις dεᷣur μυιιααανςν dενανοννυι, voνν ε ᷣπιπο ,ies ÖjI c‿ντ‿α᷑eπαιαηνο 0 †uννενν), alium Orosius(p. 377. VI, 3: striginta milia hominum in eo bello caesa referunturs); cum enim eo loco Livium ab Orosio excerptum esse constet, Plutarchum Livium in usum suum conver- tere non potuisse.

Sane mirum est, quantum vv. dd. rei tam levi attribuerint. Apud veteres cum in codicibus numeri notis literisque nec vero verbis exprimerentur, facillime numeri depravari et mutari pote- rant, atque id re vera saepius factum esse vel numeri libroram, quorum apud grammaticos frag- menta traduntur, plus semel mutati et a diversis diverse laudati indicant. Itaque licet numeris vario- rum scriptorum convenientibus plerumque merito inde colligas aut alterum ex altero hausisse aut eo- dem fonte utrumque usum esse, tamen ex una aliqua numerorum discrepantia, si ceteris rebus ac potissimum verbis congruant, eos ex diversis fontibus hausisse valde dubitaverim colligere. Accedit, duod Orosium scriptorem neglegentem et multis erroribus obnoxium fuisse exploratum est, cui, cum egre- giis fontibus usus sit, multae quidem res haud spernendae debentur, sed ubique summa cautione in diiudicandis rebus ab eo traditis opus est. Quin etiam ipse Moernerus¹)(p. 133), qui belli Mithri- datici tertii narrationem apud eum e Livio fluxisse comprobavit, Orosiam numerum occisorum de pugna ad Cabira commissa ad Tigranocertensem fortasse transtulisse putat. Utut est, illi uni discrepantiae vix quidquam tribuerim.

Eandem vero Orcsii incuriam eo conspicimus, quod Lucullum apud Tigranogerta cum Mithri- date et Tigrane congressum esse dicit, cum Platarchus(26 p. 529, 5 cf. c. 29 in.) Mithridatem pug- nae non intertuisse affirmet. Orosius enim paullo infra de fuga Ponticorum agens unius Tigranis nientionem facit, Mithridatem omittit.

Tantum igitur abest, ut Peteri argumentis accedamus, ut Livium primarium fontem Plutarchi fuisse dicamus. Cum autem Livii libri ipsi, quibus bellum Mithridatieum tertium narraverat,(nona- gesimus et sequentes usque ad centesimum secundum) temporum iniquitate interierint, nihil aliud

¹) De Orosii vita eiusque Historiarum libris septem adversus paganos scr. Th. de Moerner Diss, in. Berolini 1844.