Jahrgang 
1871
Einzelbild herunterladen

4

disputavit. Qui postquam evincere conatus est neque ex Livio neque ex duobus scriptoribus Graecis a Plutarcho laudatis narrationem tertii belli Mithridatici(ceteras enim vitae Luculli partes in hac quaestione nihil curamus) haustam esse, primarium Plutarchi fontem Historias Sallustii fuisse affir- mat. Grasshofius contra(J. l. p. 7) neque a Livio vel Graecis neque a Sallustio Plutarchum multum adiutum esse sibi persuadet; quem autem auctorem Plutarchus praecipue secutus sit, in medio relinquit.

Cum igitur vv. dd. tantopere de summa rei dissentiant, quaestionem de integro insti- tuere placet.

In vita Luculli Plutarchus quatuor scriptores, bis(c. 11 p. 509, 10 et 33 p. 540, 1) Sallu- stium, bis(31 p. 538, 8 et 28 p. 533, 17) Livium, praeterea(c. 28 p. 533, 12) libellum Antiochi philosophi de diis(&νν τ Is νυεν αας) et commentarios Strabonis(I. I.) laudat( τ⁷νε 1 094- 20νςα πνόκνι⁴αι³ισν). Recte Peterus perspexit nedue Antiochum nec Strabonem primarium vitae Luculli fontem fuisse; ut eaim de Antiocho taceam, e libro illo Strabonis, utpote quem ipse philosophum dicat, quin certam Luculli imaginem exprimere non potuerit, minime est dubium. Aut igitur Livius aut Sallustius aut neuter primarius ille fons fuerit necesse est.

Ac Sallustium quidem a Plutarcho quasi pro fundamento narrationis positum esse Peterus primum inde concludit, quod cum aliorum scriptorum veterum tum maxime Plutarchi mos sit, ut auctorum, quorum vestigia cupidissime premant, nomina ubique silentio praetermittant ac tum tan- tum auctores afferre soleant, cum sibi ab auctoritate eorum recedendum, esse putayerint. Sallustii autem illis duobus locis propterea tantum Plutarchum mentionem fecisse, quod errorem scriptoris cete- rum probati refellere vellet. At Plutarchi in auctoribus afferendis consuetudinem, qua v. d. innititur, a Plutarcho ipso saepius neglectam esse e compluribus aliarum vitarum locis cognoscitur. In compa- ratione Coriolani cum Alcibiade(c. 2) ad Dionysium, quem ipso Petero auctore(Die Quellen Plutarchs etc. p. 7) potissimum secutus est, ita provocat, ut plane cum eo consentire videatur. Similiter mul- tis locis(C. 4, 5, 6. 14, 16, 17, 10. 23, 27, 28. 37) vitae Cornelii Sullae commentariorum Sullae, quibus usus est, mentionem facit nec vero ullo ex his locis ita, ut Sullam, quod erraverit vel falsa ꝛestulerit, refutet reprehendatve. Etiam in vita Catonis Uticensis(c. 7), ubi auctorem Thraseam Paetum laudat, nulla dissensionis vestigia conspiciuntur. In vita Luculli priore quidem illo loco Plutarchum Sallustium commemorasse, ut eum erravisse demonstraret, verba satis evincunt: a- Louoriov e dανυιμαα‿εμ τrτe τρυτονᷣ α(⁷ισ]⸗αος οouνs Leyorros st m ero xrl. Sed plura quam singularem illam rem eo loco ad Sallustium auctorem referenda esse nulla re indicatur. Quod Plutarchum forte recordatum esse et scriptorem occasione data refellere haud ineptum existimavisse eo verisimilius est, quo magis conspicuum erat Sallustium in rebus ad descriptionem tBerrarum, inco- larum rerumque naturae pertinentibus, in quibus si quis alius usque circumspecto iudicio versatus est, in errorem semel incidisse. Altero autem loco, quo Sallustii mentionem facit(c. 33): aονστειος uεν ον*νο ω᷑˙s dεe ννναια ονs οστενισαστιεςα υ αιον 80νς εν ας̈νπ οι τοιέιαμοιι*τ⁸σ Kouri- ado, cum ipse pergat: 7viεν ναωνιονυς 2 ο ,οmνιο ĩτe_eucves, profiteor me non assequi, qui Plutarchus Sallustii auctoritatem impuguare possit videri. Immo Sallustii nomen ita profertur, ut omnino qui- vis scriptor ad alium provocat. Et ne hoc quidem loco discerni potest, utrum plura an unum illud de militum apud Cyzicum contumacia Plutarchus ei debeat. Quamquam non nego facile fieri potuisse ut Plutarchus res c. 33 narratas maximam partem e Sallustii Historiis hauriret.

Deinde v. d. disputat nonnulla Sallustii fragmenta cum vitae Luculli verbis ita congruere, ut huius auctorem ex illis hausisse statuendum sit. Conferri iubet(Die Quellen etc. p. 107) Plut. Lnc. 9 eum Hist. III, 13 et 14 Kr.(inc. 15 et III 15 L0) Luc. 15 in. cum Hist. IIII, 1 Kr.(IIII, 42 D)