Jahrgang 
1871
Einzelbild herunterladen

apud Plutarchum non est dubium, quin ad Sallustium redeat: iam initio belli apud Cyzicum et apud Cabira milites propter nimios labores succensuisse Lucullo: id certis verbis dictum non reperi- tur apud Dionem.

Altero loco in compluribus Historiarum Sallustii fragmentis, quamvis sint mutila, etiamnunc perspicuum est Dionem ex Historiis hausisse. Quorum Grasshofius cum quattuor attulerit, e duobus tamen vix quidquam concludendum sit. Conferentes enim Hist. IV, 13 Kr.(Dietsch IV, 54) cum Dione(36, 3a) apud Sallustium unicum verbum naphthas» servatum esse reperimus; quo nihil aliud probatur, quam Sallustium omnino de naphta egisse; num autem, quae Dio(I. l.) de naphta narrat, Sallustio debeat, inde non elucet.

Similiter secundo loco, quem attulit, nimium tribuit. Ubi Dio(36, 8) de Mesopotamia hoc dicit: οταQάα νν τ uerasu, rodν s T*νιιοs rodu Eρααον ⁶νυοιεετα. Jam vero in Sallustii fragmentis IV, 11 Kr.(IV, 52 D) etiamsi similia leguntur: quae tamen terra ab ipsis (Cc. fluminibus) ambitur, Mesopotamia dicitur, vix tamen puto quemquam tore, quin intellegat verba, de quibus agatur, tam simplicia et rei, de qua agendum erat, tam apta et quasi in medio posita esse, ut Dionem Sallustio usum esse inde concludere non liceat. Accedit, quod ne constat quidem, num Sallustii ipsius verba l. l. legantur. Isidorus enim, qui(Orig. XIII, 21, 10) fragmentum ser- vavit, hoce tantum dicit:«Sallustius asserit Tigrim et Euphraten uno fonte manare in Armenia;» deinde suis verbis pergit:«qui per divorsa euntes longius dividuntur spatio medio relicto multorum millium, quae tamen etc.) Utrum igitur verba Isidori an Sallustii sint, ambigitur.

Quos tamen praeterea duos locos v. d. addit, cum ad verbum consentiant, Dionem e Sallustio pendere manifestum est. Consentit Dio 36, 17 cum Hist. V. 12 Kr.(V. 11 D) de Marcii in Cili- ciam itinere et Dio eodem capite cum Hist. V. 14 Kr.(V. 10 D) de legionibus Valerianis. Atque idem consensus his duobus locis conspicitur, quos insuper addimus.

Hist. V. 1 Kr. et D: Adeo eis ingenita Dio 36, 11, 2: Oiνο ισσποι εᷣνεεντον est sanctitas regii nominis.(ÖSc. M.ou) re bον e riſs rοiον dονεiᷣeς ovre οsε υσν α. Hist. V. 4 Kr.(V. 3 D) de Mithridate: Dio 36. 11, 5: MASlα zl Peractis septuaginta annis armatus equum in- ve 15 ⁵νονμμοντηάαα ⁸τν εeννο εαανo silire. 710 Ʒ⁄mꝛν.

His igitur satis efficitur in ea parte tertii belli Mithridatici enarranda, quae usque ad Pom- pei in Asiam adventum pertinet, praecipuum Dionis auctorem fuisse Sallustium. Num autem prae- ter Historias aliorum quoque libros adhibuerit, metuo ne difficile sit diiudicatu; in singulis certe rebus euarrandis, velut l, 36, 13, ubi de ligneo signo Dianae Tauricae fusius exponit, ipse complu- res se consuluise fatetur: omπσσ dοεκμεενε, OU vc,⁵μαα το αςε νν ειeφμεμνυν ειςσεα. Qui ta- men hi o⁴ο fuerint, Dio nos scire noluit.

II. De Plutarcho.

De fontibus Plutarchi in vita Luculli praeter Heerenium ¹) Hermannus Peterus et in commen- tatione Symbolis philologorum Bonnensium inserta, ²) et in libro suo de fontibus Plutarchi scripto ³)

¹) De fontibus et auctoritate vitarum parallelarum Plutarchi commentationes quatuor. Göttingen, 1820. 2) Tom. II. Lips. 1867, p. 463.

3) Die Quellen Plutarchs in den Biographien der Römer, Halle 1865, p. 106.)