Jahrgang 
1871
Einzelbild herunterladen

2

vero auctoribus extremo loco agere praestat, quod is, cum omnino de rebus ad Heracleae obsidio- nem non pertinentibus nisi in transcursu non agat, neque illam divisionem instituisse neque eosdem cum ceteris scriptoribus fontes inspexisse videtur.

I. De Cassio Dione.

Cassium Dionem Grasshofius in dissertatione, quam de fontibus et auctoritate Dionis Cassii Cocceiani« ¹) scripsit, inde a capite primo libri 36 usque ad caput 29 eiusdem libri Sallustii Histo- riis unico fonte usum esse evicit. Argumenta, quibus potissimum nititur, breviter hoc loco afferre liceat.

Argumentationis initium inde capit, quod complures res a Dione longe aliter atque a Plu- tarcho in vita Luculli narrentur. Dissentire enim hunc et illum de legationibus ad Parthos missis (p. 4) et de rebus a Lucullo in Armenia gestis, atque secundum Plutarchum Triarium, legatum Romanorum, ambitione permoveri, ut Mithridatem Gaziurae aggrediatur, secundum Dionem autem legatum a militibus propter impedimenta sollicitis cogi, ut manus cum Ponticis conserat(p. 5.). Quae discrepantiae his duabus facile augentur. Dio(36, 8§ 3.) Lucullum aestate iam ex Armenia- exercitum contra Nisibin duxisse refert, urbem autem a fratre Tigranis ita defensam esse, ut Ro- mani sub hiemem demum eam expugnare possent. Qua cum narratione Plutarchi narratio minime convenit; is enim(c. 32 p. 539, 9) ²) Lucullum castris positis et omnibus rebus ad oppugnandum necessariis comparatis G³̈ ν urbem cepisse affirmat. Secundum eundem scriptorem(c. 35 p. 542, 24), cum Lucullus, quominus legatis oppressis subveniat, seditione militum arceatur, Tigra- nes Cappadociam ferro ignique devastat et Mithridates aεν νυνςσςσςε, si vero Dionem audis(36, 19 in.), a Mithridate Cappadocia vastatur et regnum paternum(aliter enim verba ασαν dνονν intel- legi non possunt) rursus expugnatur. Quibus ex discrepantiis satis apparet utrumque scriptorem ex diversis fontibus sua hausisse.

Jam si quaeritur, quis auctor Dionis fuerit, Grasshofius luculenter demonstravit Livii ab urbe condita libros a Dione in bello Mithridatico tertio adhibitos non esse, quamquam eundem scriptorem de rebus paucis annis post gestis, velut de coniuratione Catilinaria, non neglexisse videatur. Dio enim victoria Romanorum ad flumen Arsaniam plane neglecta, quam Livius secundum Plutarchum (Lue. 31 extr.) accuratius enarraverat, nullam omnino in Armenia pugnam graviorem commissam esse dicit, cum Mithridates et Tigranes milites suos a proelio consulto retinuerint; quin etiam com- pluribus proeliis minoribus secundum Dionem Romani inferiores discedunt, secundum Plutarchum Lucullus in Armenia nullam cladem accipit. Quibus praeterea Dionem a periocha Livii I. 98 Grass- hofius discrepare monet, missa faciamus.

Compluribus deinde argumentis Grasshofns Sallustii Historias Dionis fontem primarium fuisse evincit. Quo in numero gravissimum est, quod et Dio(36, 3) et Sallustius(Hist. IV, 19 Kritz IV, 61 Dietsch.) a Mithridate legatos ad Arsacen regem Parthorum missos esse dicentes in idem vitium incurrunt, quoniam regem Arsacen tunc iam mortuum fuisse aliunde satis constat(p. 4.). Quod autem v. d. addit, etiam ex eis, quae Dio(36, 18) de militum Romanorum seditionibus referat, Sal- lustium adhibitum esse apparere, quia cum eis, quae Plutarchus(Luc. c. 33) de eadem re secundum Sallustii Historias narret, manifeste congruant, Grasshofio concedere dubitaverim. Nam quod unum

¹) Diss. in. Donnae 1867. ²) Paginas lineasque Plutarchi secundum minorem editionem Sintenisii(Lipsiae 1858 ed.) afferimus.