Jahrgang 
1871
Einzelbild herunterladen

1 De Seripioribus helli Mithridatiei tertii.

Merito Mommsenius ¹) conqueritur, quod seriptores rerum a Romanis contra Mithridatem et Tigranem gestarum, qui adhuc servati sint. a rerum militarium intellegentia alienissimi fuerint; qua praecipua causa hoc quoque inter alia incommoda factum esse, ut, quae Lucullus expeditionibus praestitisset, numquam tanti aestimarentur, quanti deceret. Nec vero minus rerum illarum melior atque verior cognitio eo impeditur, quod nullus ex eis scriptoribus, quorum libri ad aetatem nostram pervenerunt, ad tempora, de quibus scribit, propius accedit; qui enim exstant libri, ad unum omnes Feextremis primi p. Chr. saeeuli annis non sunt superiores, plurimi autem longe inferiores. tue Atque hoc quidem loco de tertii belli Mithridatici fontibus disserere nobis proposuimus, quod bellum ut copiarum utrimque oonsumptarum magnitudine et longinquitate regionum temporumque, per quae gerebatur, ita gravitate exitus priqra duo bella longe superat. Agitur autem de tribus potissimum scriptoribus, Plutarcho, Appiano, Cassio Dione, e, quibus illorum duorum libri integri, Cassii Historiae inde a pugna ad Tigranocerta commissa hodie supersunt. Ad quos quartus acce- dit Memnon Heracleensis, cuius opus de rebus Heracleae Ponticae, quamvis ipsum interierit, satis tamen amplis excerptis Photii compensatur. Ac de Appiani quidem et Memnonis fontibus conti- nua disputatio, quoad compertum habemus, adhuc nulla est instituta, de Dionis vero et Plutarchi fontibus, quamquam non defuerunt, qui disputarent, tamen, cum aperte inter se contradicant, quae vv. dd. investigaverunt, de iutegro instituere quaestionem haud a re abfuerit.. 8

Cum autem bellum Mithridaticum tertium in duas partes divisum esse facile intellegatur, qua- rum altera res a Lucullo gestas complectens ad annum urbis 688 pertinet, altera res a Pompeio ge- stas complectitur, etiam hanc quaestionem in duas particulas dividendam esse existimavimus, ita ut prior de fontibus rerum a Lucullo altera a Pompeio gestarum disquirat. Nam scriptores ipsi quoque, de quibus quaerere in animo est, eam divisionem fecisse videntur, cum Plutarchus de rebus Luculli in vita Luculli, de Pompei rebus in eius vita agat, apud Appianum vero ac Dionem res illius ab huius rebus belli piratici rerumque urbanarum(App. c. 91 97 Dio 36, c. 20 45) narratione dis- iungantur. Accedit, quod Sallustii Historiae, quas adhibitas esse affirmant, qui adhuc in fontes il- lorum scriptorum inquisiverunt, non ultra annum 687 progressae esse videntur. 2) De Memnonis

1) Hist. Rom. III. p. 73 ed. IV. 2) Cf. Kritzii epistola ad Wuestemannum cditioni fragmentorum praemissa p. XX.