Jahrgang 
1870
Einzelbild herunterladen

7

tri probe sciebat. Itaque in hac extrema cantici parte rectissime Jovis, Minervae, Apollinis, Dianae numina solemniter adpellantur; superiore contra loco nonne chorum compositum ex Coloneis senibus, hominibus regi suo Theseo prorsus deditis, hoc maxime decebat, omnem fidem in ejusdem potissimum ope parata, virbute saepenumero spectata collocare, idque illum etiam in cantico suo diserte eloqui nonne vel maxime cousentaneum? Longe igitur aptius erat, nunc quidem audientium spectantiumque animos ad regem illum antiquum deflectere, duem Athenienses civitatis suae con- ditorem esse praedicare solebant, quem auxilium supplici Oedipo sanctissime promittentem Sophocles induxerat, quam eos extemplo ad supremi numinis auxilium tanquam ultimum refugium in omnibus rebus adversis relegere in causa minime jam adeo desperata, ut vindice deo digna esset.

In ipsa autem tragoedia aliquot loci exstant, e quibus de Theseo potius quam de Jove hoc loco cogitandum esse Theseique nomen requiri magis etiam fit versimile. Jam versus 1042:

6, O, ro Ts errdtouν d a⁴ õ⸗ 10G ευνινον τνυοιιιασς. ostendit, quantam ipse Oedipus fiduciam in Theseo collocaverit quantumque in eo uno fortitudinis ac potentiae inesse persuasum idem habeat. Quum paullo post chori cauticum e Creontis manibus liberatae prodivissent Ismena et Antigona, a quonam, quaeso, servatas se esse eae praedicant? Cui ipse pater Oedipus gratias suas agit propter servatas filias? Versu 1103 Antigona patri: diοε̈ᷣ αυσ̈ Qιςες Oεν ³ν †σα⁴τν τν παάα ναν. item v. 1117: 60" 0 6 G⁴ςας 1050⸗* T0 addeor, zdlrseg, Theseum nimirum significans. Oedipus ipse Theseo haec v. 1123: 6 ν⁴̈ υν εςσσ, Odæ Aνο Ʒ0010%, et paullo post v. 1129: 4.ν☛¶qꝙemoæρέυ d ι σςν ντα᷑ ⁵οων 5σοσντνν. Denique superior ipsius cantici versus 1055 animadvertendus est, ubi secundum codicum scripturam nominatim Theseus significatur; quo loco, etiamsi verba«OSꝝσεσα νÜêν, licet ipsum Thesei nomen praebeant, alia de causa improbamus, tamen nemo alius quam ipse Theseus debet intelligi, duem chorus summum ducem expeditionis pugnam de raptis sororibus summa cum spe prosperi eventus commissurum esse canit. Quae omnia reputans pro scriptura Laurentiani et ceterorum codicum TEAEI TEAEI ZEIN emendando ausim substituere TEAEI TE OHEIN arh. Dehine solita interpunctio ita mutabitur, ut in exitu praecedentis versus signum comma, punctum post vocabulum ponatur.

Ac seripturae reler zele Zeus et rele? re Oyeus si literarum formas ab antiquis usurpatas spectamus, inter se minime tantopere discrepant, ut notas utriusque scripturae commutatas esse cogitare omnino non possimus. Jam quoniam plus sexcenties unicuique paene codici manuscripto aceidisse in nominibus propriis praecipue constat, ut alterum alterius ejusdemque simillimis ex parte notis conscripti sedem occuparet, nomen Jovis vel arbitraria correctura mancae dilutaeve scripturae a librario illatum est, cui fortasse initium illud Antigonae v. 3: dο 0νσ ι rv dm' Oiον εανν

600" ODTl Tv re, Sdls ven S; obversaretur, vel per errorem librarii, ut eorum non raro invenitur mira quaedam in nominibus propriis describendis negligentia et sccordia, in scribendo corruptum. Itaque haud quaquam vereor, ne nimiae audaciae crimen in me contraham, quod proposito versui simile quid contigisse suspicatus sum.

Quantum vero haec levicula literarum mutatio valeat ad difficultates trium versuum qui prae- gredinntur, expediendas, satis manifestum est, Primum per nomen Thesei hac ratione restitutum