chori et antecedente et insequente plus semel sermo est de duabus virginibus, quin ipse dualis
distincte exprimitur. Ex ipsius denique Thesei verbis v. 1040: 0UZò ‿σονσ
T01v eν σε τ G ν ᷣαιοων σηιυο τ‿νννιν luce clarius apparet, non de una filia patri restituenda agi ideoque non de una chorum loqui posse Antigona, sed de ambabus esse cogitandum.
Supra jam monui, a scholiastis Creontem subjectum ad verbum uοειοωνναν suppleri; sed haec veterum interpretum opinio prava est, quantum ad sensum adtinet, nec tam dura ellipsis subjecti omnino admitti potest. Quocirca scriptura sequentis versus a Laurentiano omnibusque. quod sciam, codicibus manu- scriptis tradita corruptelae suspicionem mihi movit, ut in eius ductibus Thesei nomen latere in mentem induxerim. Cuius versus scripturae ut nemo maculam adspersam esse adhuc judicaverit, sine dubio tam consensu librorum manuscriptorum est factum, duam eo duod ipsa verba per se spectata facillima sunt intellectu omnique offensione vacantia, Sed illa codicum consensio in praesenti quaestione tantopere urgenda non erit, quum,«quidquid codicum manuscriptorum Sophoclis ubique inveniatur, ex vetustissimo Laurentiano profluxisse videatur», id quod cum magna probabilitate a- compluribus viris doctis commonstratum esse supra ¹³) monui.
Quare si quo loco Laurentianus liber corruptus erat, quaevis corruptela brevi adeo emanare poterat, ut omnes codices ex eo libro descriptos inficeret. Atque eo tutiora quodam modo corrup- tissima quaeque verba solent esse, quo minus ipsa ullam exhibent difficultatem, id quod nostro loco accidit.
Causa admodum gravis in tota compositione carminis collocata est, quae addubitare me coegit, utrum Laurentianus in verbis:
relet re*er Zsðs 1a α' dul genuinam Sophoclis scripturam exhibeat, nec ne. Quid enim nunc Juppiter? Hoccine jam loco Jovis mentionem facere chorum oportebat? Deorum numina in ultima demum cantici parte auti- stropha β, quae totum canticum aptissima sententia concludit, ex industria Sophocles adpellavit,
ut quae poetam patriae suae plus plerisque, ut scimus, aequalibus amantem maxime decebat. Quum
enim totius cantiei summarium spectamus, hunc fere in modum sententiae ejus descriptae sunt. Chorus vehementer concitatus rebus in scena gestis in parte cantici priore(Str. α, v. 1044— 1058, autistropha α, 1059— 1070) eloquitur, quae de duplici futurae inter Thebanos et Athenienses pugnae loco conjiciat, et quomodo incipiat ea geraturque, poetico et ardenti colore depingit. In alterius partis stropha 5h(v. 1074- 1084) adeo animi concitatione proripitur, ut proelii vel jam commissi vel brevi committendi laetissimum eventum cum maxima fiducia vaticinetur eiusque se ipsum spectatorem fieri posseé cupiat. His denique cogitationibus in extrema parte carminis (antistr. β, v. 1085— 1095) precatio ad deos Athenarum prae ceteris tutelares pro felici eventu expeditionis civium Coloneorum et pro communi salute universae Atheniensium civitatis quasi ultro oblatä atque aptissima totius loci naturae adnexa est. Quas preces ex intimo pectore poetae aaurdrou profectas esse credibile est, qui nunquam non talia civibus suis mirifice probatum
1102: ⁴ T20v, 5 adge Gο 1693: 6 diuuα Teενανωω doεοτ³,
1107: x05 dfra, r0? GT; Oum his confer. Ant. 3. 58. 62. 761. 769. O. R. 1462. 1111: dardr dv&?rv G S„ roreara Aινιφ εμρο 1461. 1504.
1119:& pctde zaurog da aur aor— De forma feminini generis dualis cf. Dindorf. in Oxon,
1646: 1 0vre zal asονre. III. vol. II. ad v. 1113. ¹3) c. an. 1¹)..


