13
biles Pisistrati, cui etiamtum favebat haud exigua pars populi, peteret societatem, cui praemium pro- misit tyrannidem et cujus vinculum affinitatem fore sperabat. Inde quum inter eos de hac re con- venisset, restitutionis causa illas composuerunt praestigias, quae Herodoto ineptae omninoque quum Graecorum populo tum maxime Atheniensibus indignae videbantur. Fuit autem in pago Paeaniensi permagna atque formosa mulier, cui nomen erat Phyae. Quam quum armis ommique habitu, quo maxime decora esset apparitura, adornassent atque in currum imposuissent, praemissis praeconibus, qui pronunciarent, ut Athenienses benevolo animo reciperent Pisistratum, quem prae ceteris mortali- bus honore affectum ipsa Minerva in suam arcem reduceret, in urbem invecti sunt. Ad haec audita visaque dum fama pagos pervadit, Pisistratum a Minerva reduci, in urbe quicunque sive praeconibus sive famae aures creduli praebebant, mulierem pro dea adoraverunt et Pisistratum receperunt. ¹¹⁹) Has praestigias ad fallendam multitudinem maxime credulam atque superstitione imbutam instructas esse facile apparet. Ceterum hoc inopinato adventu atque summa Pisistrati audacia Pediensium factio ita oppressa, ut nihil de resistendo cogitarent, Diacrii autem ita erecti videntur, ut denuo Pisistrati rebus confiderent, praesertim quum ipsum Megaclem a suis partibus stantem viderent. Ita tyran- nide recuperata ex pacto Megacli filiam in matrimonium quxit. 120) Quum vero filios adolescentes haberet neque ex Alcmaeonidarum nefaria stirpe liberos tollere vellet, novae maritae consuetudine non, ut jus est, usus esse fertur. Quod quum filia matri atque haec marito enunciasset, Megacles hac contumelia filiae suaeque genti illata ita exacerbatus est, ut statim in gratiam rediret cum Pe- diensibus. Hac de causa auctore Herodoto ¹²¹) inter factiones rursus seditiones exortae sunt. Sed nemo non facile intelliget non contemptu solum, quamquam eum quoque optimus quisque vel maxime dolet, ad inimicitias cum Pisistrato suscipiendas instigatum esse Megaclem, ¹²²) sed, sicut supra de- monstravimus, potius ex utriusque in republica statu id proficisci necesse fuisse. Megaclem enim, quum bene conscius sibi fieret hujus rei, poenituisse videtur patrando velificatum esse facinori, quod quisque patriae atque libertatis amans pro perduellione judicare deberet atque intellexisse eum con- sentaneum est, multo magis suam causam eo sese debilitasse et fregisse quam confirmasse. Jam vero haud ignorabat, nullum in tyrannide locum datum esse cuiquam ingenioso atque gloriae cupido, quo- niam tyrannis boni quam mali suspectiores sunt semperque his aliena virtus formidolosa est. ¹²³) Nullo modo autem fieri potuit, ut vir fortis ac strenuus se conformaret ad ejus voluntatem, a quo contumelia affectus erat. Tum Pisistratus, ubi cognovit iusidias sibi parari, omnino ex ipsa Attica egressus Eretriam confugit. ¹²⁴) Athenis insignis fuit inter ejus adversarios Callias Phaenippi filius, qui quum aliis in rebus inimicitias adversus illum exercebat, tum publicata illius bona, quum Athenis expulsus erat, emere audebat. Intelligere nobis ex hoc licet, quanto metu exsulantis etiam Pisistrati initio omnia Athenis suspensa fuerint, quoniam prae aliis infeste factis id potissimum illi tribuebatur singulari audaciae. 125) Quamquam quum iterum, vix occupatam tyrannidem dimittere coactus esset, aliquantum temporis ita animo ille defecisse videtur, ut desperaret de prospero rerum suarum successu. Hippiae tandem sententia vicit, qui censebat rursus recuperandam esse tyrannidem. Inde summa vi reditum parabat. 1260) Undecimum post annum quam est ejectus, quum ad bellum satis instructus esset atque tempus rei gerendae appropinquaret, Eretria profectus naves in Atticam appulit et castra posuit ad Marathonem. Quem in locum ex urbe, qui ab ejus partibus stabant, atque alii e pagis concurrerunt, quibus libertate potior erat tyrannis. Dum haec geruntur a Pisistrato, Athenienses socordia atque desidia tempus contriverunt eorumque cunctatio jam huc progressa est, ut non modo
119) Her. l, c. Val. Max, 1, 2 ext. 2. cf. Mueller. fr. h. Gr. I. p. 364, 24. Polyaen. 1, 21, 1.— 1¹²⁰) Her.
1, 61. Schol. Arist. nubb. 48.— 121) Her. l. c. cf. Plut. de Her. mal. p. 758 C.— ¹²²) cf. Aristot. 1311 a 25.—
123) cf. Salust. Cat. 7. Aristot. 1314 a 6.— 1¹²⁴) Her. 1, 61. Ex hujus narratione plane apparet, Pisistratum, cujus
opes tunc adeo non firmatae erant, ut nihil de resistendo cogitaret, quum Megacles cognita illa ignominia statim
(4es&lze) ab hoc deficeret, unum quum plurimum annum in imperio mansisse.— ¹²⁵) Her. 6, 121.— 1¹²6) Her. 1, 61. 2*


