Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

14

illius opes sibi parantis, sed ne irruptionis quidem in ipsam Atticam factae ullam rationem haberent. Quem quum Marathone profectum adversus urbem comperissent, tum omnibus demum copiis obviam ire coeptis atque obsistere paraverunt. Inde quum eodem loco apud Minervae Pallenidis templum congressi essent atque hostes, castris oppositis consistunt. Tum Pisistratus Amphilyti Acarnanis oraculo ad bonam spem erectus exercitum admovit atque Athenienses, qui pransi alii alea delectabantur, alii somno tenebantur, subito impetu incautos aggressus in fugam convertit. Fuga autem dispersi ne colligerentur, filios equis praemisit, qui consecuti illos pronunciarent, ut essent bono animo atque suam quisque abirent domum. Ita tertium occupavit tyrannidem. ¹27) Multa acerba expertus atque malis edoctus acriores reipublicae moderandae rationes iniit, quae eaedem aptissimae essent ad stabi- liendam tyrannidem. Adyversarii autem alii illo proelio ceciderant, alii cum Alemaeonidis Athenis ex- cesserant, aliorum, qui remanebant, liberos servandae quietis obsides cepit. ¹2⁵) Ceterum Pisistratum et Hippiam, ut tyranni essent, plerumque virtutem atque prudentiam praestitisse Thucydides 12²⁹) auctor est. Praeclare enim ait eos et rempublicam administrasse et bella confecisse et sacris operam dedisse. Atque civitatem ipsam leges antea constitutas exercuisse illis hoc unum providentibus, ut sui semper essent in magistratibus. Et Pisistratus ille quidem adversus cives eadem clementia atque jucunda humanitate fuisse fertur tyrannus, quae laudabatur in eo, quum Diacriorum causam defen- deret. 13⁰) Duodetriginta anuos continuos inde ab illo tempore Athenis stetit tyrannis virtute Pisi- strati et Hippiae. Maxime autem salutaris fuit ad firmandam rempublicam nondum adultam. Quum enim omnia, quibus maxime ad novas res moliendas homines excitantur, tollere studerent, populus ille quidem a rebus publicis gerendis abalienari coeptus erat, sed tamen tranquilla moderatio imperii fovit res discordia antea dissipatas easque nutriendo eo citius certiusque perduxit, ut laetissime efflo- rescerent, quam si penes populum temerarium et imperitum fuisset imperium. Jam vero quum et ipsi tyranni Solonis leges servarent, iis apud ceteros etiam major auctoritas ac vis addita est atque cives tunc primum officii praecepta moribus ac vita exprimere consueverunt. Omni vero generis dis- crimine inter cives remoto in republica atque vita victuque Atticorum aliquantulo de majorum ratione paulatim deflexo factum est, ut ea etiam discederent, ex quibus pristinae seditiones exortae erant. Atque republica immutata factionum etiam ratio moresque mutarentur necesse fuit. Ita Athenis etiam factiones, quibus ante Solonem et Pisistratum civitas agitabatur, natae erant e republica, in qua nec leges ullae erant neque judicia aut minus valebant auctoritate. Postquam sub legum vincula res- publica conjecta atque Pisistrati Hippiaeque temperata plerumque dominatione firmata est, illarum partium contentioni non jam locus ullus datus erat. Qua re factum est, ut nobilium consilia, quum Isagora duce a Cleomene rege adjuti postea rempublicam tentarent, ad irritum redigerentur.

¹27) Her. 1, 62 sq. cf. Polyaen. 1, 21, 1. Non temere ad ipsam Marathonem egressus est in terram: his locis enim et Diacrii imprimis sedes habebant(cf. part. I. p. 7.) et ipsius Pisistrati gens antiquitus possessionibus valebat. Plut. Sol. 10. Plat. Hipprch. p. 228 B. 12d) cf. dissert. de Pis. p. 18 sd. ¹ ³) 6, 54. cf. Paus. 1, 23, 1. 5o) cf. Senec. de ir. 3, 11. Macrob. sat. 7, 1.