Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

12

naeque amicitiae memor Pisistratus Solonem honorifice benigneque excepit atque tamquam laudans et comprobans ejus virtutem ac sapientiam de rebus gerendis in consilium adhibuisse dicitur. ¹0⁹) Rempublicam autem ita gubernavit, ut usurpatione ejus, quod arrogantius sibi sumpserat, quodam- modo defensus sit: leges a Solone constitutas ipse primus servavit atque amicos secundum eas vivere jussit. 44⁰).

In fine vitae Solonis multa in diversum trahunt rerum scriptores, ut cui famae, quibus scriptis assentiaris, satis dubites. Non de aetate quam attigerit, convenit, non de anno, quo mortuus, non ubi mortuus aut elatus sit. Tanta obscuritate obrutus est ejus viri exitus, qui omnium aequalium longe optime meritus est de republica atque civibus praeclarum suae virtutis ac sapientiae monumentum reliquit. Sed omnibus bene penderatis sententia mea ad eos scriptores inclinat, qui non multo libertatem illum vita superasse auctores sunt. Anno enim postquam Pisistratus tyrannus factus est, Hegestrato archonte(Ol. LV. 2. a. C. 559), 14¹) eum mortuum esse Phanias Eresius ¹¹²) memoriae prodidit. Funere publico, si quidem Keliano fides habenda est, elatus, sepulcrum Athenis dextra per portas intrantis juxta moenia situm muro saeptum, statua aenea a posteris Athenis in foro atque multo post Salamine altera posita est. 44³) Alii iique graves auctores, quo in numero fuit Aristote- les, illum morientem per insulam Salaminem suum cinerem spargi jussisse ferunt, quod Plutarchus incredibile omnino et fabulosum esse censet. ¹ ¹)

Hujus primae tyrannidis initio Miltiades Cypseli filius a Doloncis Thracibus invitatus primus colonos Athenienses deduxit Chersonesum. Neque invitus id fecit, quod ex tyrannide sibi odiosa se eripere cupiebat fratrem Cimonem imitaturus, Neque Pisistratus obstitit incepto, sed oblata occasione usus idonea ad submovendos, quicumque dignitate aut rerum novarum studio suspicionem ipsi move- pant, libenter opem tulit Miltiadi. 145) Is enim valuit multum inter primores civitatis quum nobili- tate, tum maxime victoria quadrigis Olympiae reportata magnam sibi gloriam paraverat. ¹¹6) Pisi- stratus non multo post, quum tyrannis nondum esset satis stabilita atque excitata aliquando civium nimium diu recondita et in socordiam versa libertas subveniret subito reipublicae, postquam Parali Megacle duce cum Lycurgo Pediensium principe ad liberandam rempublicam conspiraverunt, urbe expulsus est, 4¹7) Sed inter libertatis auctores quippe quietis impatientes atque rerum novarum stu- diosos, quum nemo esset, qui odium atque invidiam factionum fortiter ac prudenter coerceret, de principatu rursus coortae sunt seditiones. Quibus fatigatus atque in augustias adductus Megacles auctore Herodoto ¹¹s) cum Pisistrato egit, ut filiam ipsius in matrimonium duceret ad recuperandam tyrannidem. Nescio an nimium tribuens privatis Megacli consiliis Herodotus in his rebus exponen- dis graviores agendi causas neglexerit. Ita enim haec facta esse videntur, ut Megacles adyersus no-

109) Plut. Sol. 31. Aelian, v. h. 8, 16. Diod. exc. Vat. p. 18. cf. Diog. 1, 54, Arist. 1315 a 4. 1¹⁰) Her. 1, 59. Plut. 1. G. Diog. 1, 53. 66 sq. 1¹¹) Plut. Sol. 32. 1¹¹2) cf. diss. de Pis, p, 10, adn. 18. ¹¹3) Aelian. v, h. 8, 16. Demosth. in Aristog. II. p. 807. cf. Menag. ad Diog. L. 1, 62. Paus. 1, 16, 1. 1¹⁴) Plut. Sol, 32 extr. Aristid. or. 46. p. 172. Hanc narrationem jam Cratini temporibus in hominum ore versatam esse Diog. L. 1, 62. Cratini versibus testatur. 1¹5) Herod. 6, 34 sq. Marcell. vit. Thucyd. 5 sqq. ed. Boehme. De tempore, quo colonia de-

ducta est, cf. dissert. de Pisistr. p. 12. adn. 9. 116) Herod. 6, 35 sq. ¹¹⁷) Secundum temporis ordinem ita fere mihi Pisistrati res exponendae videntur: prima tyrannis; 560. 555. a. C. prius exsilium; 555. 550, α

segunda tyrannis; 550. 549. muᷣ.

alterum exsilium: 549. 538.

tertia tyrannis:; 538. 527, Namque Aristotele auctore(1315 b 30.) regnavit XVII annos intra XXXIII annos; exsulavit igitur XVI annos, Se- cundum Her. 1, 62. alterum exsilium XI annorum est, ergo prius quinque annorum. Sardes captae sunt a. 548. a. C. cf. dissert. de Pis, p. 14. adn, 10. Uno anno ante captam hanc urbem vel paulo prius, dum Croesus socios quaerit in Graecia, Pisistratus tyrannus fuit. Her. 1, 59. 89 sqq. 1¹¹) 1, 60.