Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

11

tamen odio eum persecutus, sed admonitione et moderatione corrigere conatus est. Simul praemonuit cives, ut caverent quemque virum, ne occultas insidias meditans hilari vultu ipsos appellaret neve loqueretur duplici lingua e mente obscura. 97) Sed ne ita quidem Pisistratus consilia sua deponenda esse censuit, quoniam Solonem unum res pene intelligere, reliquorum mentes occaecatas esse cupidi- tate aut timore haud ignorabat. Suorum animos quum plane exploratos haberet eosque frequentes in urbem convocasset, personam Ulixi in Troja, ut Solon dixit, 9s) retractans illud machinatus est: postquam se ipse atque jumenta vulneravit, curru vectus est in forum atque insidiatos sibi esse ad- versarios rei publicae causa, quum rus proficisceretur, simulans, praesidium sibi quippe de republica optime merito petivit a populo. Ad haec visa auditaque quum recenti omnium animi ira, indigna- tione, misericordia agitarentur, tumultus ingens totam urbem pervasit. Pauperes se undique in forum proripiunt, ad Pisistratum congregantur, tumultuantur, armis eum tueri parati sunt: contra divites hac subita et inopinata seditione oppressi trepidant et aufugiant atque ita in terrorem conjecti sunt, ut facile Pisistrati partes superiores flant. Tum Aristone auctore senatus decrevit populusque jussit, ut quinquaginta cives deligerentur, qui clavis armati Pisistrato darentur praesidio. 9*) Unus acerrime huic et in senatu et in contione resistebat Solon, sed ab adversariis pro insano et senectute confecto habitus, omni suorum auxilio destitutus nihil proficere potuit neque aliud quidquam inde reportavit nisi miserum solatium, alteris se esse prudentiorem, alteris fortiorem et brevi tempore patefactum iri suam civibus insaniam, quum denudatis consiliis verum in medio foret. ¹10⁰e Deinde quod et lege et civium socordia male cautum erat de custodum numero, facile factum est, ut Pisistratus ad nume- rum, quem sibi sufficere putabat, satellites augeret 40¹) eorumque armis adjutus, quum denuo inter factiones graviter in urbe certamina exarsissent, arce potiretur. 102) Ita Athenienses idem senserunt, quod prope sexaginta annis ante Megarensium civitati Teagene tyranno facto accidisse traditum est.

Quo facto Megacles Paralorum princeps cum reliquis Alemaeonidis, qui omnium maxime postea odio persequebantur tyrannos, ¹⁰³) ex urbe fugit. 10 ½) Quorum in numero Cimon etiam fuit, Stesagorae filius, pater ejus Miltiadis, qui Persas ad Marathonem devicit. 10⁵) Solon iterum unus rempublicam fortissime defendebat. Is quamvis senex, sed animosior ac fortior juventute tamquam ad tuendam patriam armis paratus et in publicum progressus temeritatem segnitiamque populi casti- gabat atque adhortabatur, ne libertatem proderent: nascentem enim tyrannidem exstinguere prius quidem facilius fuisse, sed jam adultam evertere tunc esse majus et splendidius. Sed quum prae metu nemo animum ei monenti intenderet, domum recessit atque armis in via ante januam positis conte- status deos: equidem, inquit, quantum in me fuit, patriae legibusque subveni. ¹196) Neque multo post, ubi jam res clarius intelligere coeperunt et pavor recens omnium animos suspensos habuit, versus condidisse videtur, quibus populum de libertate amissa lamentantem castigat: si mala, inquit, passi estis per vestram pravitatem, nolite quidquam eorum ad deos referre: ipsi enim hos dato praesidio auxistis et propterea malam fertis servitutem. ¹07) Inde a negociis publicis remotus amicis, qui a tyranno ei ipsi timentes fugam suadebant, non obedivit. Qui quum quacrerent, quo tandem fretus tam dementer in se consuleret, respondisse dicitur: senectute. 1) Atque vera honestate usus pristi-

37) Plut. Sol. 29. Sol. fr. 41. Aelian. v. h. 8, 16. Diodor. l. c. ²⁸) Plut. Sol. 30. cf. Hom. O. 4, 242 sdq. ) Herod. 1, 59. Plut. I. c. Diodor. 13, 95. Justin. 2, 8. Diog L. 1, 60. 66. Cic. de rep. 1, 44. Aristot. 1357 b 30. Aelian. l. c. Polyaen. 1, 21, 3. Schol. Plat. rep. p. 566 B. cf. Plat. I. c. Sol. fr. 11, 3. Diog. L. 1, 49. Pisistrati factionem Pisistratidas nominat. ¹⁰⁰) Plut. I. c. Diog. 1, 49. 65. Aelian. v. 8, 16. Diodor. exc. Vat. p. 18, 23. Sol. fr. 9. 10. cf. Diod. 19, 1. fr. Vat. p. 24. Cic. de div. 1, 49. 10¹) cf. diss. in. de Pisistr. p. 8. adn. 5. ¹,²) Her. 1, 59. Plut. Sol. 30. Quintil. 5, 11, 8. Phaedr. 1, 2 in. Id factum est Comia archonte Ol. LV. 1. a. C. 560. Plut. Sol. 32. cf. Clint. f. H. s. 560. 1¹⁰³) Her. 6, 121. 123. 1¹⁰⁴) Plut. Sol. 30. cf. Isocr. Panath. 148. 10⁵) Her. 6, 103. cf. diss. de Pis. p. 12. adn. 9. ¹⁰⁸½) Plut. Sol. 30. cf. diss. de Pis. p. 9. adn. 10. 1¹⁰*) Sol. fr. 11, 1 5. 10s) plut. Sol. 30 extr. 31 in. cf. Diod. exc. Vat. p. 18. 24. Cic. Cat. M. 20. Plut. an sen. ger. resp. p. 794 E.