Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

10 in speciem ejus causam defensurus, sed regni cupiditate inductus. 86) Inde ab hoc maxime tempore factum est, ut Parali modica et temperata reipublicae instituta concupiscentes tamquam medii inter- cederent inter Pedienses et Diacrios, quod primum eos fecisse aute Solonem archontem supra cogno- vimus. 87) His seditionibus quum acerrime arserunt, Solon Athenas regressus atque summa omnium civium observantia exceptus est. Qui quum civitatem discordiis intestiunis vexatam, nequedum etiam foris quieta omnia a bello videret, imprimis bellum externum componendum esse censuit. Solonis legibus enim quum domi sanata discordia videretur, ne cives abuterentur viribus inter semet ipsos cer- tando, bellum cum Megarensibus de Salamine recuperanda tertio renovatum est. 88) Quod, postquam utrimque aliquamdiu incerto Marte pugnatum est, postremo Atheniensibus Pisistrato duce ita pro- spere successit, ut Nisaea Megarae portu capta atque Megarensibus per insidias oppressis paulum ab- essent a capienda urbe. 8*) Megarensibus deinde proposuerunt, ut Spartiatae utrisque communes amici sumerentur arbitri, qui controversias ipsorum componerent; neque illi cladibus perculsi abnue- bant condicionem, cujus auctor Solon fuisse videtur. Tum apud quinque Spartanos arbitros tam in- geniose Solon Atheniensium causam egit, ut Salamis iis addiceretur. Inde ab hoc tempore Athenienses in possessione insulae permanebant. 2⁰) His compositis nihil illi potius erat quam ut domestica dis- cordia sedaretur. Atque quum colloquendo cum factionum principibus vires autem illi admodum seni ad agendum cum populo non jam sufficiebant sedare studeret seditionem, Pisistrati imprimis sententia in hoc consilium inclinare videbatur. 91) Jam mature enim cognationis et consuetudinis vinculo inter ipsum et Pisistratum adolescentulum ea amicitia atque caritas intercesserat, ut pe gra- vissima quidem de rebus publicis dissensione inter eos exorta postea ex animis benevolentiae con- junctio penitus eximi posset. ³²) Is quidem quum bello Megarensi Nisaea capta aliisque egregie factis gloria florebat, 93) tum ipso Solone teste majore virtutis indole eo nullus erat praeditus aut omnino melior. At non haberi solum magnus inter cives virtutibus voluit neque gloria tantum ducebatur, sed summo studio et animi ardore id unum appetebat, ut penes se esset omnium summa rerum. ⁹⁴) Huc accesserunt etiam calliditas et blanditiae sermonum ac morum. Cujuslibet rei simulator ac dis- simulator suspicionem civium avertebat fiduciamque sibi conciliabat atque cauti, modesti, rerum no- varum studiosis inimici hominis famam consecutus est. Laudabatur in eo aequitas et modus adversus hostes, misericordia in miseros. 95) Permultum etiam valuit dicendo: dulcis erat vox, varia et expe- dita et perfacile currens oratio, ita ut postea Pericles ille cum eo compararetur. 96) Tali ac tanto in- genio Diacriorum dux fuit. Qui quum Solonem eodem modo atque ceteros falli posse opinaretur, ipse deceptus est. Is enim illius mentem brevi penitus perspexit atque insidias primus pernovit: neque

*6) Plut. Sol. 29. Her. 1, 59. Arist. 1305 a 20. cf. 1310 b 30. Plut. an sen. ger. resp. p. 794 E. Dio Chrys. 22. p. 510 Reisk. Schol. Arist. Vesp. 1223. ¹²⁷) part. I. adn. 62. Nov. Ann. LIX. 327. ss) cf. part I. adn. 48. 8 ½) Her. 1, 59. Plut. Sol. 8. Justin. 2, 8. Ceterum hoc loco dicere mihi liceat, ea quae in dissert. inaug. de Pisistr. et Hipp. tyr. Halis 1862. disserui de his bellis, scripta esse non cognitis iis, quae Duncker. in hist. ant. de his rebus disseruerit: quem librum egregium inspicere tunc temporis mihi non licuit. Congruentia hoc loco quaedam invenies cum iis, quae jam ab illo rerum antiquarum scriptore novata esse in describendis his rebus postea cognovi. Pisi- stratum, qui circa Ol. XLV. a. C. 600. natus esse videtur(cf. dissert. de Pis. p. 1. adn. 2.), hoc bello tertio impera- toria virtute inclaruisse non ante Ol. LII. 2. a. C. 570. verisimile est. Namque illo vetustiore tempore duces esse creatos minores triginta annis non est probabile. cf. Herm. a. publ. 149, 8. ²⁰) Plut. Sol. 10. Quintil. 5, 11, 40. cf. Diog. L. 1, 48. Arist. 1375 b 30. Solon Athenas revertisse et Salamis addicta esse Atheniensibus videtur circa Ol. LIV. a. C. 564. Hoc judicio Spartiatarum postremum bellum, neque primum aut secundum, ut facile ex Plu- tarcho colligere potueris, compositum esse satis apparet. Nam Megarenses contra arbitrium potentissimi illius populi atque ex eadem stirpe oriundi bellum redintegrasse, abhorret a fide.) Plut. Sol. 29. cf. Plat. Tim. p. 21 C. ³²) Plut. Sol. 1. ef. Diog. L. 1, 66. Aelian. v. h. S, 16.) Herod. 1, 59. ³⁸) Plut. Sol. 29.) Plut. 1. e. cf. Sol. fr. 11, 5 sqq. Diog. L. 1, 54. 65.*6) Cic. Brut. 7, 10. de or. 3, 31. Plut. Per. 7. Val. Max. 8, 9 ext. 1. 2. cf. Sol. fr. 11, 7. Diodor. exc. Vat. p. 18, 3 sdq. Dind.