Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

9

Quo quidem facile factum est, ut factiosorum insania ac furore, qui illius auctoritate per aliquot annos repressi videntur, 8⁰) rursus perturbari coepta sit respublica. Solon enim quum domum rediret, servari ille quidem suas leges inveniebat, sed omnia Athenis abstracta videbat in illas partes, quas prope easdem ante Solonem archontem rempublicam perturbasse supra dictum est. Nobilibus autem impri- mis illum rerum statum minus probatum eosque novarum rerum cupidos fuisse non mirum est. Nam quum et legibus, quas 2εααeνεαeν éoominabant, damnum sibi allatum et suam avaritiam s⁴) coercitam peculatumque ⁸²) minus tutum ac liberum se habere aegre ferebant, tum maxime quod republica ex census aestimatione constituta summa rerum non tam nobilitatis propria quam inter ditissimos quos- que erat communicata indignabantur. Solone absente tempus venisse putabant recuperandi pristina jura, quae antea soli nobilitati fuissent et seditione plebis atque illius legibus sibi essent extorta. Quod quidem tamdiu facile se consecuturos sperabant, quoad in tanta legum iniquitate tamen reapse penes se ipsos respublica esset. Itaque Lycurgo Aristolaidae filio duce iterum certamina serere coe- perunt cum Paralis. Qui quidem eo maxime offensi videntur in illo rerum statu, quod quum ipso- rum haud pauci ex lege de debitoribus pecuniarum jacturam fecerant ss) tum maxime quod novis legi- bus parum consultum esset suis rebus. Namque facile intelligitur eos, quorum pauci valebant fundis, sed plurimi numati erant, eo aegrius tulisse, in agrorum possessione sola jura civilia posita esse, quo magis mercatura et artibus efflorescentibus in vita victuque Atticorum auctoritate augebatur res pe- cuniaria. Itaque nescio an jam tum Parali expetiverint, quod postea perfecit Clisthenes filius ejüs Megacli, qui Paralorum principatum tunc tenebat, aut efficere studuerint, ut pecuniae etiam in censum afferrentur. 84) Jam vero ne plebi quidem legibus novis satisfactum erat, quoniam haud exigua pars ejus aequationem bonorum atque vitae jurisque aequabilitatem ad modum Spartiatarum postulavisse fertur. s5) Se ipsos enim exclusos a republica ex sua paupertate, nobiles autem, quos eosdem tunc fuisse locupletissimos supra dictum est, in republica etiamtum praestantes videbant. Quae populi pars pro sua condicione semper studebat novis rebus, quod reipublicae statu everso non modo nihil incommodi se capturos, sed in quaestu compendioque versaturos non ignorabant. Semper igitur do- micilium ac sedem praebebant cuilibet gloriae imperiique cupido, quem ducem ipsorum odium adver- sus nobiles divitesque satiaturum atque ipsorum commodo serviturum sperabant, Ex arrogantia utique nobilium, e temeritate et cupiditate vulgi, ex dominandi aviditate singulorum hominum iterum illo tempore discordiae civium natae sunt. Quibus de causis, dum civitas seditione inter Pedienses Paralosque et infimum vulgus Lycurgo et Megacle qucibus flagrat, ex ipsa nobilitate Pisistratus ex- stitit, qui ex Diacriorum soluta multitudine factionem constituit novam eique se obtulit principem

paulo post leges scriptas. Quod si ita est, colligere nobis licuerit, Solonem circa Ol. LI. demum finem fecisse legum scribendarum. Ipse perhibuit, se abire ad res exterarum terrarum visendas(Herod. 1, 29.); Plutarcho auctore(Sol. 25 extr. cf. Westermann. ad h. l.) naviculariam causatus esse fertur. Diog. L. 1, 50 sqdq. cf. 54. 67. 113. levissimus auctor narrat, Solonem tunc demum, quum Pisistratus rerum potiturus esset, ejus tyrannidem evitaturum e patria- excessisse. cf. Menag. ad h. 1. Gell. 17, 21. Dio Chrys. 37. p. 102 Reisk. Sed ut de Herodoto et Plutarcho aucto- ribus prae illo gravissimis, quorum uterque Solonem paulo post leges constitutas peregrinatum esse tradit, taceam, ne Solonis ipsius quidem carmen in Philocyprum conditum(frg. 19.) cum illa fabula satis congruit, quo Cypro decedens a Venere salutem et gloriam Philocypro sibique prosperam domum reditionem precatur. Quod ineptum est, si causa fuit Soloni, cur patriam vitaret. 8o) cf. Sol. frg. 5, 5 sq.) Sol. frg. 5, 4. 82²) Sol. fr. 4, 11 sqd. Bergk. in

Nov. Ann. LXV. p. 387. 83) Ex Solonis exemplo de Paralis id etiam colligere licet, nisi per se intelligitur. Plut. Sol. 15 extr. ⁸⁴) His seditionibus exortis Alcmaeonidae rediisse videntur, qui sceleris Cylonei nobilium judicio

damnati exsulabant atque etiam venia Solonis lege data capite minutis(Plut. Sol. 19.) excepti erant. Ille Megacles Agaristam Clisthenis Sicyoniorum tyranni filiam uxorem duxit, Hippoclide rivali, qui archon fuit Ol. LIII. 3. a. Chr. 566. cf. Clint. f. H. s. a. 566. Filius fuit Alcmaeonis, qui bello Cirrhaeo dux fuit Atheniensium, Megacli majoris nepos, qui Cyloneos interfecit. 85) Plut. Sol. 16. cf. 13 extr. Haec taliaque concupivisse plebem, quodam- modo jurejurando affirmatur, quo obstringebantur judices heliastici. Demosth. c. Timocr. 149. Simul ex hoc colligi potest, αeν⁷νννeoαν non fuisse dissolutionem omnis aeris alieni.

2