S 2
adjumentum attulit ad artes excolendas, quae etiamtum sordidiores habebantur, easque in honorem existimationemque civium adduci vomuit: manu et arte quaerendum esse victum, quem natura ipsa aegre praeberet. Quadecausa legibus et Areopagi opera inopem plebem ad artes exereendas impel- lendam curavit. 72) Ita Solon prima initia posuit, ex quibus postea avtificia et quaestus Atticorum adeo laeta ceperunt inerementa, ut quum opera Atticorum opificum per totum terrae orbem eveheren- tur, eivitas omnium rerum abundantia floreret. Sed ubi labore et industria divitiae creverunt, cum iis studium earum rerum, quae delicatiorem voluptatem afferunt, excitari coeptum est atque opifices a necessariis artificiis ad elegantiora se contulerunt. 5
His consiliis ille civitati affflictae coneordiam reconeiliatum iri confisus atque tamquam gratias diis agens: alia, inquit, ex insperato dis juvantibus perfeci, alia non frustra conatus sum. 7³) A Jove autem, precibus petivit, ut suis legibus bonam fortunam ac gloriam tribueret. ⁷7³) Es sane fuit, quod speraret, populum sic optime primores secuturum, quum neque nimis esset frenis exsolutus neque premeretur. 75) Neque si quis has res penitus perspexerit, negabit Solonem ita constituisse rempubli- eam, sicut dignum fuit homine patriae amantissimo et suum munus explevisse, quo ut illo rerum statu nihil melius fieri potuit, atque se ipsum praestitisse sapientissimum legum latorem, quem omnis antiquitas tulerit. Ea nimirum, quae temporibus insequentibus acciderunt, leviter tantum res publicas mlum curavisse demonstrare videntur. At vero maxima juris discrimina, quae ex ultima antiquitate in rempublicam irrepserant, ut repente atque unius viri auctoritate et opera plane exaequarentur, fieri non potuit. Atque Solon, quoniam quum alias tum de aere alieno solvendo acriora consilia inierat, 16) propter id ipsum salutis publicae causa novis rebus quam maxime temperare debebat. Quam⸗ quam haud ignorabat, mutatis temporibus et ipsam rempublicam non in eodem statu permanere posse. Cui rei provisum est in posterum certa legislationis ratione instituta et ita quidem, ut non ad multi- tudinis arbitrium ea converteretur, sed virorum consilio permitteretur, qui aetate provecti atque jure jurando obstricti essent. 7⁷)—
Nova jura quippe moderatissime constituta, quantum quidem de rebus subsequentibus dere- licti paene a rerum scriptoribus judicare possumus, minora fuisse videntur caeca multorum exspecta- tione. In dies enim importunitate fatigatus eorum, qui vituperabant aut laudabant aut consulebant aut hortabantur de ipsius legibus atque multorum malignitate odioque occulto petitus, magnis in rebus satisfacere omnibus quam difficile esset, edoctus est, 78) Sub initium Olympiadis quinquagesi- mae secundae egredi ex urbe instituit: Athenienses quum jure jurando adacti essent, per decem annos leges a Solone scriptas se observaturos esse, decem annos in Afriça et Asia peregrinatus est. 73)
7²) Plut. Sol. 22. Filium, cujus pater nen docendum eum aliquam artem curavisset, lege obstrictum esse noluit, ut patrem senem aleret. De Areopago inertiam castigante cf. Diog. L. 1, 55. Poll. 8, 42 tradidit, ex lege Solonis eum, qui tertio inertiae convictus osset, capite deminutum esse. Eos qui Athenis cum omni re familiari consedissent artis exercendae çausa, civitate donari jussit. Plut, Sol. 24.—*³) Sol, fr. 35.— 7⁴) ibid. 31.— 1⁵) ibid. 6.— ²⁶⁸) cf. Sol. fr. 36, 14.— ⁷⁷) De hac legislatione, cujus initium veteres repetunt a Solone, cf. Schoem. ant. Gr. I. p. 337. 389 sqd. Herm. ant. publ. 131. Ex eo, quod Plutarcho(Sol. 23.) et Diogene(1, 55.) augtoribus Isthmionicis praemium Solonis lege positum erat atque Isthmia ex Syncelli et Hieronymi rationibus Ol. XLVIII. 3. a. C. 586. constituta sunt et Demosthenes Solonem fuisse ducentis quadraginta annis ante orationem de falsa legatione habitam dicit, Duncker. hist. ant. IV. p. 264 adn. 2. colligit, Solonem leges absolvisse anno quingentesimo octogesimo tertio a. Chr. n.— ²⁸) Plut. Sol. 25. cf. Sol. fr. 7. 34. 37, 6 sq. Mueller fr. hist. Gr. II. p. 208. fr. 5.— 13) Totum temporis spatium a fine legislationis usque ad pereginationem silentio praetermittunt et Herodotus et Plutarchus, omnium locupletissimi harum rerum auctores. Plut. Sol. 25. Her. 1, 29. cf. Aelian. v. h. 8, 16. part. I. adn. 48. 49. Quod Solon Pisistrato nondum rerum potito Athenas reversus est— videtur autem haud multo ante hoc tempus rediisse— initium etiam peregrinationis ad certum annum statui non potest. De horum temporum rationibus quae viri doctissimi subtiliter conjecerunt, invenies ap. Clint. f. H. II. p. 300. Baehr. ad Her. 1, 30. 45. 92. Plut. Sol. ed. Westerm. p. 80 sqd. Herodotus et Plutarchus animo sibi finxisse videntur, Solonem Athenis decessisse


