Jahrgang 
1867
Einzelbild herunterladen

interrogatus esset, num optimas Atheniensibus scripsisset leges: optimas, inquit, earum, quae ipsis acceptae fuissent. 67) Atque in suis carminibus professus est, tantam populo se dedisse potentiam, quanta ei ipsi sufficeret neque detracto neque profusius oblato ullo honore: potentes autem divitesque ut missum facerent, quod non par esset, commotos esse et utrosque ab ipso protectos valido scuto atque impeditos, ne alterutra pars injuria vinceret. 564) Et profecto jure optimo summaque modestia haec dicta sunt. Adeo his legibus munita est plebis libertas contra libidinem nobilium, ut postea non jam illis contigerit dominari in adversarios. Suffragio enim praecautum erat populo, ne impo- nerentur in magistratus homines plebi inimici; jure vero reposcendae rationis omnino magistratuum coercebatur licentia atque libido et jurisjurandi religione obstringebantur et archontes et senatores leges Solonis se servaturos; 65) porro adversus magistratuum in jure dicendo acerbitatem provocatio tamquam patrona civitatis ac vindex libertatis 66) populo data erat; quidcunque autem inique a senatu decretum erat, suo jure antiquare poterat populus; neque libertati civium periculosa videbatur poten- tia atque majestas Areopagi, cujus erant viri autea a populo archontes creati et probati. Populo denique ex censu descripto et civitate novis legibus constituta omne discrimen remotum est, quod in republica valuerat inter nobilitatem et plebem atque tunc primum patefactus est universo populo aditus honorum, quorum jus non jam nobili genere continebatur, sed e facultatibus pendebat. Quo quidem factum est, ut plebejus, qui possessionem summi census sibi paraverat, jure plane par esset nobilis- simo cuique atque nobilis, quippe qui de bonis deminutus esset, nihilo in republica potior esset plebejo paupere. Ita depulsum est a civitate periculum, quod futurum erat a nobilitate ad inopiam illa quidem redacta, sed jure praecipuo praedita. Jam vero ne in pristinum malum recideret respublica, lege sanctum est, ne cui plus quam certum agri modum liceret possidere. 67) Ita enim impeditum est, quominus agri in paucorum possessionem venirent atque ex eo civitas rursus converteretur ad pau- corum dominationem. Haud ignorabat enim per industriam ac laborem pacis tranquillitate et tem- porum felicitate agrorum fructum plerumque tantis augescere incrementis, ut eaecdem possessiones postea multo majore censu aestimari possent quam initio aestimatae essent. 68) Inde fore putabat, ut paullatim per annos civium mulititudo, qui censerentur in tribus superioribus classibus, aliquanto augeretur atque ex eo plures fierent ii, qui honorum participes essent. Rempublicam autem Aristo- teles ait, in qua multitudo hominum modice locupletium atque reipublicae administrandae participum superet pauperes et eos negotiis publicis exclusos, firmam esse et stabilem. 69) Quae quum ita essent, agricola assiduus ac diligens certius ad honores pervenire posset necesse fuit quam qui segniter negligenterque praedium colebat. Censu denique atque inde jure civium descripto pro modo fructuum duum generatim universeque aliquantum agricolis praecipui in republica datum erat putabat enim agricolas omnium maxime idoneos esse ad constituendam civitatem amplam atque florentem 7⁰) tum singulis legibus eorum commodis utilitatique prospexit.) Sed quum urbanam multitudinem crescentem videret hominibus multis in Atticam propter otium securitatemque immigrantibus et intel- ligeret propter solum macrum et exile tperram alere non posse inertem multitudinem, summo studio

.63) Plut. Sol. 15. 64) Sol. fr. 5. Plut. Sol. 18. 6⁵) Plut. Sol. 25. cf. Westerm. ad h. l. 66) Cic. de or. 2, 199. 61) Aristot. 1266 b 17. Simul hae lege coercita est avaritia eorum, qui expetebant agros debitorum. Aristot. 1319 a 6 laudat utilitatem hujus legis, qua populum ait impelli ad agrum colendum. Postquam in Italia modicos agros in latifundia confundere coeperunt, agricultura negligebatur. 6s) cf. Aristot. 1306 b 9. 68) Arist. 1296 a 7, b 35. cf. 1297 b 2. 1306 b 23. ¹⁰³) cf. Arist. 1318 b 10. 1319 a 20.*¹) De agrorum finibus regendis leges Solon scripsit accuratissimas, quas Gajus ille Romanus juris peritissimus quodammodo exempla ad imitandum proposuit. Plut. Sol. 23 extr. cf. Westerm. ad h. l. Item ille legibus prospexisse videtur rei pecuariae, ad quam colendam maxime idonea est Attica. Ejus lege propositum erat praemium eis, qui lupos cecidissent. Plut. Sol. 23. Quoniam Attica aquarum inops erat, aquationem etiam diligentissime curavit. Plut. l. c. Ne fame premeretur eivitas, fruges twerrae exportari lege vetitum erat oleo ficisque exceptis. Plut. Sol. 24.