6
soli eximii videbantur, in quibus praecipuum ac singulare valeret et administrare rempublicam et imperium exsequi.
Plebs vero ne ita in posterum sine ullo praesidio esset adversus futuras nobilium injurias atque licentiam, viritim suffragium eadem vi eodemque jure promiscue universo populo datum est: comitia instituta sunt, quibus crearet manibus sublatis magistratus et senatores quos vellet. Quamvis hoc modo populo liceret ex iis tantum eligere, qui petebant magistratum, tamen exspectandum erat, quoniam nobiles valde inter se de tractanda plebe dissidebant, cum aliis nobilibus minus popularibus petituros esse etiam eos, qui plebis rebus faverent. 5) Jam vero ut plebem tueretur a detrimentis, si quando unquam imminerent e senatus decretis, lege sanctum est, ne ullum senatus decretum pro lege valeret, nisi suffragiis populi confirmatum esset. Sed contra ne reipublicae salus committeretur multitudini inconsultae atque imperitae, quae agitaretur ab ambitiosis atque seditiosis hominibus, lege cautum est, ne quid ad populum ferretur, quod non autea senatus decrevisset. 55) At vero initium ac quasi fundamentum futurae popularis reipublicae illo tempore positum est institutis judiciis jura- torum, qui eligerentur ex universo populo. 56) Ad hoc populi judicium ut ei qui vellet ab omni ma- gistratuum judicio provocare liceret, lege sanxit. 57) Usque ad illud tempus enim archontes, penes quos imprimis judicatus erat, sine provocatione erant. 5) Deinde non solum provocatione certatum est in hoc judicio, sed etiam causae publicae plerumque dijudicandae ad judices publicos delatae esse videntur. 59) Quicunque magistratu functi erant, lege obstricti sunt, ut actionum suarum rationem redderent populo apud eos judices, quod satis profecto momenti et ponderis fecit, ut sine ira et studio et fraude administrarent rempublicam. 60) Rusticorum denique multitudo ne subjuncta esset sub solam jurisdictionem nobilium, quae penes eos solos etiam ruri usque ad illud tempus fuisse videtur, judices paganos(diuᷣαord urdo, uν⁵⁵) instituisse videtur, qui negotiva humiliora disceptarent. 5⁴)
Haec fere sunt jura, quae a Solone novis legibus populo data apud rerum Graecarum scrip- tores invenimus. Aristoteles ille quidem rerum publicarum subtilis existimator maxime necessariam ait potestatem ab eo datam esse populo magistratuum creandorum atque rationum ab iis reposcen- darum: nam quum ne haec quidem populi esset, is servus esset et hostis. 62) Solon ipse quum
5⁴) Plut. Sol. 18. Aristot. 1274 a 1. memoriae prodidit Solonem non sustulisse creationem magistratuum. Ergo etiam senatores eligebantur. Qui quum centeni ex singulis tribubus crearentur, non comitiis populi, sed sin- gularum tribuum creati videntur. Ita plebs in quattuor partes distracta nescio an minus sibi confisa sit adversus nobiles quam ubi universa ad suffragium vocata est. Comitia populi creandis magistratibus jam ante Solonis aeta- tem instituta, sed a nobilibus sublata videntur. cf. Bergk. in Novv. Ann. LXV. p. 388 adn.— ⁵⁵) Plut. Sol. 19.— 56) Aristot. 1274 a 2. 1301 a 11. rourov r ν πραᷣa(duυαιτνέια) Spuorud, dGao εν¶ꝙmQτ⁊⁴αετωπν⁷ν εν rdrτνν. Plut. Sol. 18. Herm. ant. publ. 107, 8. Utrum voluntatis an sortis judicio electi sint judices, pro certo statui nequit. cf. Schoem. ant. Gr. I. p. 334. 478. Annos triginta eos excessisse statuque esse integro neque quidquam aerario debere opor- tebat. Poll. 8, 122. De numero judicum nihil constat: Philochoro auctore mille judices ad Solonis legem dijudica- bant accusationes, quae lsοννlia vocabantur. Mueller. fr. h. Gr. II. p. 364. fr. 10. Ex eo colligi potest, omni numero judices fuisse plures quam mille: haud scio an fuerint quattuor millia pro numero tribuum quattuor et quadringentis senatoribus. Deinde patet ex illo Philochori loco, jam tum omne judicium divisum fuisse in quasdam partes, quae dπαmτια vocabantur. Hoc congruit cum Aristotele, qui Solonem ait deεταεττ†αα constituisse ex omnibus. Non negligendum est, eum hoc loco plurali numero usum esse.— 5ꝛ) Plut. Sol. 18.— 58) Suid. s. dg ½oν.— 58) cf. Mueller. l. c. Schoem. ant. Gr. I. 483. Ceterum quaestiones de caede penes ephetas et Areopagum erant. Schoem. l. c. p. 334.— 5) Arist. 1274 a 15. 1281 b 32. 1282 a 27. Quod minus facile fieri poterat, ut ratio reposceretur in conciliis populi, magistratus nusquam nisi in judicio heliastico rationem reddidisse consentaneum est. Aristoteles (1300 b 19) explicans, quot sint judiciorum genera, unum esse ait, quod ad rationes a magistratibus reposcendas pertineat. Schoem. de Heliaea a Solone instituta et Ephialte in Nov. Ann. XCIII. 585 sdd. Utrum ad hos judices probati sint, qui inituri erant magistratum, an in senatu, pro certo affirmari nequit. Poll. 8, 44. 92. Herm. ant. publ. 149. Schoem. ant. Gr. I. p. 408.— 6¹) Schoem. l. c. p. 476 sq. Herm. J. c. 146, 10. Duncker. hist. ant. IV. p. 204.— ⁶²) 1274 a 15. cf. 1318 b 21.


