5
transitus quidam patefieret ad novum statum, qui continuo rerum humanarum progressu quam maxime postulabatur. Sed ne nimia asperitate in odium offensionemque alterius utrius partis irrueret neve fidem sibi a civibus habitam simulque suam ipse auctoritatem affligeret, summa moderatione uteretur ad leges condendas necesse fuit. Neque tamen ad mollitiem lapsus est, sed neque gratiae nobilium neque popularis aurae ulla ratione habita, omnes cives omnibus legibus obstringens, id unum seque- batur, quod saluberrimum censebat reipublicae. 15) Eum autem reipublicae modum persecutus est, ut specie quideem condicio civium initio paene integra servata videretur, sed tamen reapse disciplina reipublicae commutata esset. Hac enim ratione constituit rempublicam, ut in civitate administranda suum quisque locum teneret, qui pro censu atque ex eo pro muneribus ei deberetur: quattuor classes ex censu descripsit, quarum in tribus superioribus belli pacisque munia a civibus pro habitu rei fami- liaris fierent, quarta classis immunis esset militia et tributo. Omnia enim in divites a pauperibus inclinata sunt onera; deinde secundum hunc ordinem ex censu descriptum honos ita est distributus, ut quo quis plus officii atque muneris reipublicae praestaret, tanto magis posset polleretque dignitate in rebus publicis: universo populo jus suffragii dari voluit, civibus trium superiorum classium dati sunt magistratus et senatus, ex prima classe sola archontes eligi jussit. 46) Quo factum est, ut neque plane exclusus quisquam administranda republica videretur et tamen omnis vis penes primores esset civitatis. Tantum enim abest, ut haec civitatis forma, quam Aristoteles rνμ̈αςρααιαν vocat, ¹²¹) impe- rium populare sit, ut prope accedat ad dlανανᷣeνuνq quam dicunt. 48) Ex sola igitur possessione fun- dorum, qua nobilitatem tunc fere solam valuisse supra diximus, ⁴⁹) jura civilia duci lege sanctum erat. Ita quum archontes, quibus jurisdictio imprimis provincia erat et qui magistratu abeuntes, postquam ratione reddita probati sunt, in Areopagi consilium, quod summa in republica auctoritate atque ampli- tudine ille auxit, recipiebantur, ex classe summi census creari oporteret, reapse penes nobilitatem etiamtum judicia et morum disciplinaeque regimen atque sub summa ejus cura universa rerum publi- carum administratio erat. 50) Jam vero publicum consilium, quod constabat ex quadringentis trium superiorum classium 5¹) civibus, maximam partem nobilium fuisse satis constat. Namque propter census magnitudinem nobiles paene solos confecisse primam et secundam classem consentaneum est: rusticos autem homines et modice locupletes, quorum maxima pars in tertia classe censebatur, in senatu numero multo inferiores fuisse ceteris satis certum habemus, quoniam iis opere faciendo occupatis ob longinquitatem domicilii atque rerum publicarum imperitiam minus licebat in urbe senatoris mu- nere fungi. Agrum enim colere malunt quam rempubicam administrare et magistratum gerere, prae- sertim quum magnos quaestus ex magistratibus facere non liceat. 52) Quadecausa quae ex senatus auctoritate decreta erant, plerumque non in injuriam nobilium facta videntur. 5³) Ita etiamtunc nobiles paene
4⁵) Plut. Sol. 15. 16. Sol. fr. 36, 16 sq. 37.— 4) Plut. Sol. 18. Aristid. 1. 22. Aristot, 1274 a 18. Mueller. fr. h. Gr. II. p. 108. fr. 10. Poll. 8, 130.— 4) 1160 a 33.— ¹8) Aristot. 1292 a 39. ày Hᷣν(eldos 0A³ιꝓναςο HαHς) rddnd ri⁵⁵ννμμαςσν 2vα 1ds agxs Tuourov dgre roug da⁹ον⁸ 6) Seea,.2eεiονς ντας,&STr&οᷣꝙ, τ 1TG*& Lesreae,“ 1) xolereiag. cf. 1294 b 7. 70 aigerds elrath as doνs zai το dezo iνυματ Aναρνμυν. Hoc primum genus 2eναεzias illi videtur 1293 a 12. atque finitimum esse ait ei reipublicae liberae id est zolcreias generi, quod quum eruditio atque nobilitas magis sequatur locupletiores, aοιςτονασiav dicere soleant. 1320 b 22. 1293 b 34. cf. 1300 b 4.— 43) part. I. p. 2.— 5⁰) Plut. Sol. 19. r) 3v A9eieᷣ edyg SouA*v Srridaorov zdvxov vat gulaaa 6„6,ον εέν⁵έι⁴ν⁶σέ. ef. Westerm. ad h. l. Schoem. ant. Gr. I. p. 493 sqq.— 5¹) Aristot. 1274 a 15. 1281 b 32. tradit, Solonem plebi(d(ννρ, 2er ν mτGαBeĩο⁶e) potestatem fecisse et creandi magistratus et reposcendi rationem actionum, neque refert plebem participem fuisse munerum senatoriorum. Itaque iis fungebantur soli cives trium superiorum classium. Inde patet, Aristotelem senatum etiam do τ dicere, quam Solon dederit tribus superioribus classibus. cf. 1282 a 34. ou pdg d duεαor oud dꝗSowaeurs ou' drναλ⁹υάαετ ορρ τνν, dadd 10 duεατσον ταά‿ ƷSι³m 2eα εμοο τ⁷ν§ gruε- roν εέ–αστοςο μ⁵μmςρeν Ʒdτι τοιτσ.— 5²) Aristot. 1309 a 4. 1318 b 14.— 53) Ex hoc tempore naucrarorum negotia, quae ad aerarium administrandum pertinent, ad hoc consilium translata sunt. Herm. ant. publ. 111, 9. Schoem. ant, Gr. I. p. 333.
1*


