4
odium susceperunt in illum, qui omnes immodicas cupiditates repressurus erat: ipsi vero quum divina atque humana promiscua, neque quidquam pensi aut sancti haberent, deridebant virum tamquam stolidum et obtusum, qui veram gloriam anteponebat injustae potentiae. 3⁵) Paulo tamen post quam dies tempusque ipsum lenivit iras sanitatemque animis attulit, ex veritate res, neque ex opinione aestimare coeperunt: manifestius enim in dies apparebat, quantum ille sublevasset plebis miseriam atque eo magis inter omnes aequales elucebat illius abstiuentia et modestia, quum ne illius quidem amici expertes essent ambitionis atque avaritiae. Quadecausa verum Solon dixisse videtur, innocentia se magis sibi conciliaturum animos hominum quam regni cupiditate. 36) Ita denique factum est, ut Athenienses velut confitentes diis bene juvantibus illum civitati pacem reconciliasse, decernerent sacri- ficium publicum, cui nomen esset πναανν εεα. ³⁷)
Satis tamen constabat inter prudentiores homines concordiae civibus conciliandae initium tantum esse factum his legibus neque rempublicam restitui posse nisi immutata tota reipublicae forma atque Solon ipse civibus professus erat, ex malis legibus manasse civitati plurima mala salu- temque reipublicae afferendam esse bonis. 3s) Neque a nobilibus acriter resistebatur, quoniam pars haud dubia erat, quin aliquid mutandum esset de civitatis forma, alii parvi id ducebant, in republica administranda aliquid juris populo dari, quum ipsi gloriam, honorem, imperium postponerent voluptati et commodo. ³⁹) Jam vero plebs in melius restituta certius sibi confidere atque majora concupiscere coeperat. 4⁰) Tum plurimum Paralorum interfuisse consentaneum est— accidebant autem tunc tem- poris res opportunius quam antea— ut status reipublicae commutaretur et ad supplendos accommo- daretur eos populi usus, qui proficiscerentur ex ipsa natura situque terrae. Omnibus denique, quam- vis reprehendissent de republica in illo satis multa, ad eas leges scribendas neque magis idoneus quisquam videbatur neque acceptior erat Solone, quem integritate et prudentia et rerum publicarum scientia aliquanto ceteris anteire proxime experti erant. Quae quum ita essent, factum est, ut populus Solonem legum latorem diceret, qui corrigeret et emendaret reipublicae statum, eique definite pote- statem faceret et tollendi et retinendi omnia ex institutis et legibus, quae ipsi tollere aut servare videretur. 4¹) Archon insequentis anni creatus est Dropides, vir maximi consilii et summa familia- ritate Soloni conjunctus. 42)
Nostrum est hoc loco id unum cognoscere, quomodo aequis factionum postulatis ille satis- fecerit. Ac primum quidem ea tollenda curavit, quae iniqua et acerba erant aut illis temporibus non jam satis conveniebant. Draconis leges, quae non ad salutem populi latae, sed ad plebis terro- rem conditae videntur, 4³) omnes abolevit exceptis iis, quae sanctae erant de caede. ¹⁴) Tum illi ea fuit legum scribendarum condicio, ut a civitatis forma, quae vetustate quodammodo sancta erat,
³⁵) Plut. Sol. 16. Sol, fr. 32. 33. 36, 18 sqd. 37, ef. 4, 5 sqq. 13, 71 sqq. 15,— 3⁶) Plut. Sol. 16 extr, Sol, fr. 32, Conon, Clinias, Hipponicus Solonis familiares consilia illius de aere alieno dissolvendo, quorum parti- cipes facti erant, ad suam utilitatem cum magno aliorum damno convertisse dicuntur. Plut. Sol, 15.— ³⁷) Plut, Sol, 16 extr, cf. Sol. fr. 35.— ³s) Sol. fr. 4, 31 sqq.— ³⁸) cf. Sol, fr. 33, 5 sqd. 36, 19 sqq.; ad divitum luxuriam spectant fr. 38. 39. cf. 4, 9 sq. 8.— ¹⁰) Plut. Sol. 19.— 4¹) Plut. Sol, 19 extr, Satis apparet ex ipsis verbis Plutarchi, Solonem aliquanto post quam archon idemque reconciliator pacis creatus est(Sol, 14), a populo jussum esse novis legibus confirmare universum reipublicae statum. Non ita parvum vero temporis spatium praeteriisse consentaneum est, ante quam quae Solonis legibus de sublevando aere alieno sancta erant, ad effectum adducta sint atque pauperes intellexerint, quantopere his legibus sublevati sint. Nullo pacto denique fieri potuit, ut leges de aere alieno solvendo simulque permultae illae, quibus quum totus civitatis status tum singillatim jus privatum oivium denuo compositum est, illo uno anno, quo Solon archon fuit, scriptae sint. Itaque veri similius videtur, Solonem eo anno iis legibus scribendis solis, quas aαe Iea» vocabant, occupatum fuisse atque per insequentes annos se contulisse ad ordinandam universam rempublicam. cf. Duncker, hist. ant. IV. p. 178 adn.— 4²) Clint. f. Hell. s. 593. ef. II. p. X. p. 298. Plat. Tim, 20 E, Charm. 157 E. Sol. fr. 22. Critias fuit ejus filius,— 4⁸) Aristot. 1274 b 15. cf. part. I. p. 4. in progr. gymn, Wetzl, 1865.— ¹¹) Plut. Sol, 17.


