3
paruit legi quinque talenta debitoribus, qui solvere non poterant, remittens. 25) Ita reapse initium fecerat abolendi leges Draconis. 26) In posterum autem lege cautum est, ne pecuniae creditae corpus debitoris obnoxium esset. 27) Quod quum fecisset, toto animo summaque prudentia curam suscepit eorum, qui aeris alieni magnitudine coacti erant agros obligare creditoribus. Atque maxima profecto admiratione dignus est vir, qui animo sollerti rationem excogitavit, qua et obaeratorum onus aliquan- tulo allevaretur, neque nimium damni inferretur ereditorum rebus. Quod ut consequeretur, pretium numorum Atticorum immutavit ad modum Euboici talenti. Ad id tempus enim Athenienses graviores drachmas cudere solebant ad pondus Aegineticarum. Quamobrem novas drachmas percuti jussit tanto leviores, ut septuaginta tres veteres graviores aequarent centum novas vel minam. Paulo igitur plus quarta parte drachma deminuta est de vetere pretio. Jam vero quod lege constitutum erat, ut novis numis aes alienum persolveretur, factum est, ut tres tantum partes pecuniae creditae debitoribus sol- vendae essent, neque tamen summae ullam jacturam faceret creditor. 28) Ad hoc levamentum accessit etiam, ut et ipsae usurae in posterum levioribus numis solverentur. ²⁵) Quae quum ita essent, satis prospectum est condicioni debitorum contra libidinem creditorum atque facultas data ad liberandum se aere alieno. Deinde ad sananda ea mala, quae publice orta essent pauperibus ex optimatium dominatione, lege sanctum est, ut quicunque capite deminuti essent ante Solonem archontem, resti- tuerentur in integrum, extra quam qui caedis aut regni crimine capitis damnati essent. Non dubi- tamus pro certo sumere, hanc legem eodem tempore esse latam, duo illae de sublevandis obaeratis datae sunt, quamquam a Plutarcho eas commemorante hujus legis de impunitate danda capite minutis nulla fit mentio. Sed Solon, quem reconciliatorem pacis populus jusserat, maneum quodammodo atque inchoatum tunc quidem opus suum reliquisset, si privatis solum neque publicis injuriis mederi studuisset. Ipsa lex postea in tBertiam decimam tabulam conjecta est. 3⁰o) Hac ratione inops multi- tudo primum coepta erat eripi ex miseriis atque in posterum munita adversus injuriam avaritiamque divitum. D—eiοmννR e id est onerum dissolutionem populus has leges appellare solebat. 3¹) Jure sane et merito: namque res ita prospere successit, ut postea ipse Solon haud sane alias jactator suarum laudum vera cum gloria de se praedicare posset, tabulas, quae saepe fixae essent in fundis oppigneratis, se sustulisse ex terra ante serva, tunc libera. 3²) Neque tamen initio in favorem homi- num ille aut in aestimationem suorum in rempublicam meritorum venit. Studiis partium inter se diversis adeo non satis fecerat, ut quum in odium offensionemque aliorum civium caderet, tum aliis in contemptionem veniret. Divitibus enim gravius in ipsos statuisse videbatur, pauperes contra parum illum suis rebus prospexisse putabant. 33) Erant autem quidam ex ejus amicis et ii ambitiosi atque audaces homines, qui nimis religiosum atque inertiorem in rebus tractandis eum se praebuisse judi- carent. 34) Nobilium denique permulti, quibus, quum paucorum arbitrio respublica belli domique agi- taretur, suis commodis omnia metiri atque impune quaelibet facere id demum videbatur imperio uti,
25) Plut. Sol. 15 extr., cf. Diog. L. 1, 45; de talentorum numero ambigitur inter auctores.— 26) Ejus lege liberum corpus debitoris, qui solvendo non erat, ereditori in servitutem addictum est. Quod quidem apparet ex Sol. fr. 36, 7 sq., namque qui jure veniit, certe is est, qui ex lege.— ²⁷) Plut. Sol. 15. 79 10 J0πν% eQe ς dαμαι ενν⁷εένα qƷaveiceiv. Deinde lege sanctum est, ne quis liberos aut sororem venderet, extra quam si filiam aut sororem cum viro stuprum facientem invenisset. Plut. Sol. 23. cf. 13 extr.— ²⁸) Plut. Sol. 15. secundum Andro- tionem auctorem. cf. Diog. L. 1, 45. cf. Boeckh. oecon. II. p. 349. I. p. 25. 176. Herm. ant. publ.§ 106. Hultsch. metrolog. p. 139 sqq.— 2²³) Plut. l. c. 71½ ã uer ⁵⁶τντ 10uνρανευντσαςσ τςν πωπʒms. De mensurarum mutatione, quam Plut. commemorat(ryν υνν μἀt αων⁷αέτ̈uuεᷣGν) cf. Boeckh. quaest. metrol. p. 276.— ³⁰) Plut. Sol. 19.— 3¹) Plut. Sol. 15. 16 extr. Quibus Solon rescidisse videbatur omnes creditorum tabulas, eum ipsum tamquam mitigaturum hujus remedii asperitatem tabulas novas hoc vocabulo dixisse putabant.— ³²) Plut. Sol. 15. cf. Westerm. ad h. J. Sol. fr. 36, 1— 5. Solon in hoc carmine poetarum more eas res statim per se ipsum effecta esse facit, quae paulla- tim ex ejus legibus evenisse consentaneum est. Ceterum veterum scriptorum plurimi ad verbum, non ad sententiam hos versus Solonis acceperunt.— ³s) Plut. Sol. 16. Sol. fr. 34.— ³⁴) Sol. fr. 32. cf. Plut. Sol. 14.


