—2
Quin etiam Lycurgo auctore usum fundos aequabiliter inter omnes dividere atque omnia jura uni- versamque civium vitam aequare eum in animo habere haud pauci putabant in suam accipientes partem Solonis dictum: aequum non excitat bellum. ¹40) Atque ferocissimi et divitum et Diacriorum studio partium erecti ad vanas spes instabant Soloni, ut legitima potestate uteretur ad occupandum singulare imperium. Jam vero Paralorum haud pauci fuerunt, qui rerum mutationem ex lege factam perdifficilem esse rati unum virum prudentem et justum summae rerum praeesse vellent: monebant, ne quid offenderet in ipso vocabulo tyrannidis; invisum quidem esse nomen, sed imperium boni moderatique viri brevi civibus fore pro justo ac legitimo regno: sic enim antea Euboicis Tynnondam, tunc Mytilenaeis Pittacum ex dictatoribus tamquam reges esse factos. Quod quasi divina ope facturus esset, fama ferebant, Delphici oraculi responsum illi esse redditum: occupa mediam navem guberna- toris munere fungens. ¹¹)
Quum in hoc statu res essent, Solonem metuentem alterius partis avaritiam, alterius super- piam cunctatio tenebat reipublicae capessendae. ¹²) Vicit tamen amor patriae, cujus salutem quum in civium moderatione, tum maxime in sua prudentia positam videbat atque semper illi prima fuit reipublicae salus vitaque potior. Sed quum in civium obsequio et fide sola ipsius penderet poten- tia, 43) caute leniterque res tractare quum tutius tum honestius esse putabat. Metuebat enim, ne res novas nimis moliendo magnum afferret civitati detrimentum 4¹¹) neve postea parum baberet opum ad restituendam rempublicam perturbatam. ¹5) Turpissimum autem sibi videbatur ex reipublicae incom- modis sua comparare commoda: egregium esse ait deorum munus bona fama florere apud homines ¹⁶) virtutemque firmissimum bonum. ¹⁷) Itaque amicis adhortantibus, ut regnum affectaret, respondisse fertur, dulcem quidem esse locum tyrannidem, sed nullum habere exitum. ¹8) Neque tamen ut secun- dum suam quaeque pars utilitatem consilia cepisset, ita res sibi componendas esse censuit, sed quo- modo injuriae levarentur malorumque causae in posterum tollerentur, id unum spectavit. 19) Magi- stratum iniens carmine ad Athenienses condito exposuit ante civium oculos totum statum reipublicae: deorum consilio Athenas nunquam perituras, namque Minervam illis esse praesidem; at ex principum nefaria avaritia impendere civitati servitutem et domesticum bellum et summam esse pauperum mise- riam et scrpere in omnes; sed ex impunitate et licentia manare urbi haec mala, bonis autem legibus reprimi scelera, sedari seditiones. 2⁰) Ille quum decem ferme annis ante ad Salaminem recuperandam animos civium accendisset versibus, tum hoc carmine bonos cives et prudentes summi civitatis peri- culi admonere et ad reficiendam rempublicam excitare conatus est. Bipartitum autem munus sibi impositum esse hoc ipso carmine ostendit: ac primum quidem seditionis causa ad tempus sedandae plebem aere alieno oppressam sublevandam esse censuit, deinde ut radicitus eorum malorum causae tollerentur, aequo inter omnes cives jure constituendam esse rempublicam putavit. 2¹) Ut illud as- sequeretur, Solon, qui alias cautius leniusque agere solebat, in tanto rerum discrimine facere non potuit, quin vim tamquam cum jure conjungens acrioribus subveniret reme diis. 2²) Et vere vi opus erat, ut vis a divitibus illata pauperibus repelleretur. Nomina eorum, qui corpus creditoribus oppigne- ratum habebant, tolli et irrita esse jussit; 2³) debitores, qui servi peregre abducti erant, liberi in patriam restituti, qui domi in servitute erant, in libertatem vindicati sunt. 24) Primus ipse suae
1⁰) Plut. Sol. 14. 16 in. Sol. fr. 4, 18. 19. cf. part. I. p. 8. Illud r0 16%—⁶ GQέηα᷑ꝝ˖ xon eoie? et ipsi divites secundum suam causam interpretati esse dicuntur.— ¹¹) Plut. Sol. 14. cf. fr. 32. 33.— 12²) Plut. l. c.— ¹³) Plut Sol. 16. εμ⁴μ κνs ε. uG⁴νο τQ 50νέέόα 2τσ☚* eidreusor aure, Tos roirag.— ¹⁴) Sol. fr. 37.— ¹5) Plut. Sol. 15.— 16) Sol. fr. 13, 4. 32.— 1¹¹) Sol. fr. 15.— ¹8) Plut. Sol. 14.— ¹³) Plut. Sol. 15 in. cf. Sol. fr. 5.— 20⁰) Sol. fr. 4.— 21) cf. Sol. fr. 36, 16.— 2²2) Plut. l. c. Sol- fr. 36, 14.— 2²3) Plut. Sol. 15. pgdzas z⁴ ⁴ϑμεμν urdeo ovra ν ερεέν FAvεε⁶ςα⁵ιαα Ex verbis subsequentibus colligere possumus, remissionem pecuniae debitae pertinere ad eos solos, quorum corpus obnoxium fuerit aeri alieno. Quod quidem Plut. minus accurate perspexit ut multa alia. cf. Mueller fr. hist. Gr. I. 393, 57.— ²³) Sol. fr. 36, 6— 13. Plut. Sol. 15. cf. 13 extr.


