De Pediensibus, Paralis, Diacriis. 4
Particula altera.
Vacesimo sexto anno quam Draco leges scribere ab Atheniensibus jussus erat, quum prope tyrannidem terribilesque alias minas civilium certaminum res venisset, concessum est a Pediensibus optimatibusque Paralis atque moderatissimo cuique civium de archonte ex Paralis creando. Comitiis nobilium habitis Solon archon factus ¹) jussusque est scribere leges de civitate in concordiam redigenda. ²) IIle quum in rebus publicis spectata fuit virtute ac sapientia apud Graecos, ³) tum illo neque integrior habebatur quisquam in vita privata neque sanctior a civibus. ¹) Pedienses autem illum disceptatorem non esse recusandum putabant, nullum sibi ab hoc quamvis Paralo periculum fore rati, qui, ut satis erat locuples, utilitatis communione cum divitibus esset sociatus. ³) Erant autem inter eos, qui illum vel propugnatorem suarum rerum fore sperarent— adeo occaecabat animos partium furor: gravius eum in ipsos non esse consulturum de re publica, qui modo Alcmaeonidis ejectis de Pediensibus optime meritus esset; deinde ne magnum ipse damnum contraheret, facere non posse, quin nexa con- firmaret. 8) Multitudini tamen multis ex causis paene gratior quam optimatibus idemque acceptissimus obaeratorum animis: illum enim esse ex gente Codridarum,*) quibus velut hereditas a majoribus relictum esset patrocinium plebis adversus nobiles liberalitatemque tamquam gentile domus illius bonum esse ⁸) ipsumque ex sua humanitate et probitate pauperum miserias a se non alienas arbitrari. ³)
¹) Ol. XLVI. 3.(a. C. 594.) secundum Sosicratis rationes. Diog. L. 1, 62. Clint. f. H. II. p. 298. Cum Pa- ralis imprimis sensisse Solonem supra dixi in part. I. p. 6. adn. 43.— ²) Plut. Sol. 14. 79εν ϑρων ⁶σάο za dα‿- laurys zal 10⁵νεέeτ.— ³) Plut. Sol. 11 in, 14.— ⁴) Plut. Sol. 14 in. Summa viri moderatio abstinentiaque cogno- scitur ex ejus carminibus, imprimis ex eo, quod inscriptum est drod*α qeis sauτον, cf. fr. 13, 7 sd. 15.— ³) Plut. Sol. 14. desaueroν ιmρμας aτdν d auννον τνν πονυνoν, cf. 15 extr.— ⁶) Ineptum sane est illud Phaniae Lesbii, quod Plut. Sol. 14. commemorat, Solonem falso utrique parti promisisse, ratum se facturum, quod expeterent.— ⁷) cf. part. I. p. 3.— ³) Plut. Sol. 2 J. 48 ofzias peyorce elu⁶⁴εεν εέτεοι οetv. Execestidem Solonis patrem summa beneficentia usum rem familiarem deminuisse Henmippus Smyrnaeus auctor est.—*) Plut. Sol. 3, 14. deg. ehe9. eGed ds Arstr ran e en
1 1
Eee
—


