Jahrgang 
1865
Einzelbild herunterladen

7

minime etiam eorum intererat, ut insula recuperaretur. Quae quum nobilibus secunda accidissent ipsique adversariis aliquanto superiores esseut, postquam Alcmaeonidae nimia ulciscendi cupiditate atque perfidia adversus Cyloneos magnam opum et dignitatis jacturam fecerunt, tamen Paralos adsummam despera- tionem adducere non ausi sunt metu commoti, ne cum paupere et novarum rerum studiosa plebe illi suam causam jungerent. Quam ob rem nobiles melius sibi prospiciebant, si Paraliad novam spem erigebantur.

Paucis annis post primum bellum Megarense ¹³⁹) haud invitis, ut videtur, optimatibus Athe- nienses primum in externis terris res affectare coeperunt. Ita enim Paralorum studiis quodammodo satisfactum est et tamen ii negotiis peregre adeo distinebantur, ut minus vacarent rebus domesticis, quas ad suum arbitrium rursus convertere studebant optimates. In litore Iliaco bene intellecta loci opportunitate Sigeum occupatum est Phrynonis olympionicae ductu. Inde cum Mytilenaeis, qui hane regionem totam sibi vindicabant, longinquum bellum coortum est, quo Alcaeus poeta amissis armis se ipse famosum fecit atque Pittacus Phrynonem per dolum interfecit. Quum variis utrique casibus usi essent, post Solonem archontem Periandro arbitro Sigeum Atheniensibus addictum et bellum com- positum est. Ex hoc bello, quamquam res Atheniensium Phrynone interfecto parum suecessisse videntur, denuo Parali spem et opes recipere coeperunt: quo quidem factum est, ut auctore Solone, qui inde ab hoc tempore rempublicam consilio et auctoritate adjuvabat, rursus Salaminem a Mega- rensibus reciperent. 50) Dum haec geruntur, in ipsa urbe turbulentissimae tempestates iterum ex- stiterunt ex odiis, quae in dies magis magisque flagrabant inter Alemaeonidas et nobiles atque eos maxime, duos Gylon propinquitate aut amicitia contigerat. Sub idem tempus prodigia quaedam videbantur, quae superstitiosam plebem perturbabant summa religione et metu atque ex sacrificiis portendebatur, civitatem expiandam esse a nefarii sceleris vestigiis. Quae quum ita essent, Solon seditionem nulla re sedari posse ratus nisi ejectis Alcmaeonidis, commovit eos, ut se sisterent in judicium trecentorum nobilium. Inde accusati a Myrone Phlyensi ipsi exilio multati sunt; mortui eorum eruti ultra fines projecti sunt. Quo facto Epimenides ab insula Creta arcessitus est. 54) Sed ne ita quidem civitati tranquillitas data est. Paralorum ducibus expulsis optimates denuo violentas opes nimiamque potentiam consequebantur. Sed ex ipsorum intemperantia novi adversarii exsistere coeperunt, quorum jam mentionem facturi sumus. 3

Tertia denique pars Atticae in septemtriones spectans a Dryoscephalis ad Brauronem per- tinet. Haec regio ex sua natura Diacria nominata tamquam munita est altis atque asperis montibus, qui paucos habent et perangustos aditus in Boeotiam et unum campum Marathonium relinquunt.) Hi montes a Cithaeronis saltu ad mare orienti objectum tendentes, quorum, qui altissimus et asper- rimus est, Parnes vocabatur, nonnullas quidem fontibus rivisque amoenas valles continent 5) atque vetustiore aetate magis quam nunc frequentibus silvis vestiti erant, 5⁴) sed jam antiquitus a lateribus multa habent aspreta edita, quae satis magnam suppeditant pabuli vim pecudibus, at frumentum propter solum macrum inopemque aquationem nimis angustum praebent. 55) Itaque incolae hujus

menide peracta est XLVI. Ol. a. 596. a. C. Plut. Sol. 12. Diog. L. 1, 110. Clint. f. Hell. s. 596. Postremum Mega- renses a Pisistrato devicti Salamine expulsi sunt circa Ol. LII., antequam Pisistratus Diacriis se obtulit principem. *3) Sub initium Ol. XLIII.(608. a. C.): Phrynon enim Eusebio auctore interfectus est a Pittaco tertio anno ejus Olympiadis(606. a. C.). Bellum finitum est ante quartum annum Ol. XLVIII.(585. a. C.), quo Periander mortuus est. Diog. L. I. 95. 50) Plut. Sol. 8. Justin. II. 7. 5⁵¹) Plut. Sol. 12. Diog. L. I. 110. Itemque paulo ante Solon rettulerat ad Amphictyones de Girrhaeis multandis. Alemaeonem Atheniensium ducem hoc bello fuisse sane mirum est. Plut. Sol. 11. ³²) cf. Leake de dem. Att. 7. 128 sqd. Schoem. ant. jur. publ. Gr. p. 23. Bursian. I. 336 sq. Fauces A9ros zegalol vel Tpets ε⁴α nunc Ghyfto-Kastro vocantur. Herod. IX. 39. Thuc. III. 24. Leake p. 34. ) Leake p. 121. 124. 126 sd. 132. 54) Silvis Parnethis imprimis Acharnensibus lignandi potestatem fecisse videntur ad carbones coquendos. ef. Bursian. I. 252. 5⁵) cf. Leake p. 7. 131. Platonis tempore plurimi montes ita steriles ac nudi erant, ut apes solas alerent, qui antea silvestres fuerant atque largum pabulum gregibus praebuéerant. Itemque scaturigines multae, quae abundaverant aqua, exaruerant. Plat. Criti. p. 111. Adeo bello Peloponnesio