Jahrgang 
1865
Einzelbild herunterladen

8S

regiones, Diacrii, 56) quibus, quoniam a mari satis impeditas sedes habebant atque praecipue mon- tanorum animis insitum est, summo amore paternas et avitas possessiones amplecti, terrae tantum frugibus uti licebat, pro ceterorum copiis pauperes erant. Quorum qui superiora loca tenebant, victum sibi parabant pecoris gregibus, qui per montium declivia in aspretis pascebantur. 57) Qui inferiora minusque confragosa montium loca tenebant, ex solo tenui frumentum eliciebant. Qui quidem quum res ad victum necessarias vix sibi pararent, tempestate iniqua ideoque messe tenui fieri potuit, ut hi inopes coloni pastoresque agrum oppignerantes fruges aut pecunias mutuas sumerent a vioinis locu- pletibus in Pedio. Ex acre alieno cumulato usuris primo agro paterno exuti atque coloni vectigales facti sunt, qui quinque partes fructuum solvebant, 5) deinde fortunas reliquas, quin etiam suos liberos vendere coacti sunt, postremo aut in servitutem addicti creditoribus domi serviebant vel peregre ab- ducti sunt, aut ex patria egressi feneratorum quritiam effugerunt. 5 9) Jam vero haec calamitas non ad Diacrios solos pertinuit, sed ad omnes pervenit, uti quisque suis facultatibus minus poterat se eripere ex angustiis atque potentiori confinis erat. Itaque nomine etiam illorum ad eos translato, dui iisdem malis conflictabantur, apud rerum scriptores inter pauperes et Diacrios fere nihil interest. ⁵⁰) Sed has injurias acerbissimas nobilium poenam sequi oportebat. Invidia pauperum et ira adeo gli- scebat, ut respublica in summum discrimen ac periculum vocata neque ulla nisi in tyrannide salus esse videretur.) Et certe alter Cylon, qui ex pauperum vi soluta atque dispersa in multitudine factionem constituere atque ducere scivisset, meliore fortuna usus esset. Jam enim plurimi iique vali- dissimi inter se coire atque conspirare coeperunt: unum fidum virum creandum esse, quo duce ob- aeratos vindicarent in libertatem et agros dividerent omninoque commutarent rempublicam.) Quum in hoc statu res esset, prudentissimus quisque Atheniensium, qui irritatos animos flecti quum tutius tum facilius esse putaret quam frangi, in tempore superabat. Placitum est, summam imperii trans- ferri ad Solonem sanctissimum et a partium studio alienissimum virum, qui ad suum arbitrium con- cordiam reconciliaret civibus atque rempublicam superbia libidinibusque labefactatam novis legibus confirmaret. 68) Paralos imprimis hujus compromissi auctores fuisse videri supra dictum est. Namque penitus eos pervidisse consentaneum est ex iis, quae saepius experti erant, fore ut nobiles in hoc discrimine superantes ex sua libidine fere nullam amplius rationem haberent eorum, quae ex ipsorum re essent, pauperibus autem vincentibus ut magnam opum jacturam facerent. Quibus de causis quam maxime impedire studebant, quominus alterutra pars rerum potiretur. 6⁴)

pessumdata videtur Attica. Sed ab omni tempore aquae copiam in Attica exiguam fuisse ex eo elucet, quod jam Solon legibus accurate aquationem curaverat. Plut. Sol. 23. 56) Hanc formam exhibet Plut. Sol. 13. 29. praec. reip. ger. p. 805 E.; Her. I. 59. Dion. Hal. I. 13 eos Vacoaνοous, Plut. amat. p. 763 E minus recte Eaaugiors vocat. Namque Epacriam regionem fuisse prope ad Tetrapolim sitam, cui adscripti fuerunt Semachidae et Plothia, edocemur Bekk. an. gr. I. p. 259 ct Boeckh. inscr. Gr. I. 82. Strab. IX. 20 p. 397 Epacriam commemorat in numero duo- decim civitatum Atticarum, quae non tam singula oppida, quam regiones dicendae sunt: in his enim tetrapolis etiam, quae ex Marathone, Probalintho, Tricorytho, Oenoé composita erat una civitas appellatur. cf. Leake p. 13. 114 sq. Bursian. I. 264. 340. Grote hist. Gr. ed. Meissn. II. p. 41. 57) cf. Aristot. Nubb. 71. Haud exiguum fuisse eorum numerum ex eo colligere licet, quod ab his nomen traxerunt tribules A*ιμομς. 58) 44⁷1ει⁶ροι sive 4uνμν⁶ ρσι vocabantur. cf. Schoem. de com. Ath. p. 362.) Plut. Sol. 13. Sol. fr. 4, 23 26. 36, 1 13. Simillima fuit con- dicio plebis aere alieno obstrictae apud Romanos cf. Liv. II. 23. 60) Plut. Sol. 29: T6ν Aiasieνενols zu yrads 6 dos zal dν‿ιαοα oες a2οr⁴ς αe(⁶ριμιν.) Plut. Sol. 13.) Plut. 1. c. extr. Satis apparet ex hoc loco, tunc Diacrios nondum re vera factionem effecisse, sed turbam inconditam fuisse sine ulla consiliorum conjunctione atque, ut ita dicam, disjecta membra factionis. Id autem constat, Diacrios jam tunc res suas habuisse secretas a Paralis, quibuscum antiquitus conjuncti videntur inimicitiis adversus nobiles. Hoc enim certamine inter divites pauperesque exorto Parali, quorum pars magna pecuniis plurimum valebat et fortasse haud lenius consulebat in suos debitores, non jam causas suas cum illis communicarent necesse fuit. 6s) Plut. Sol. 14. 16 extr. cf. Justin. II. 7. ) Plut. Sol. 13.