6
ceperunt et ipsi firmamentum quoddam reipublicae sibi videbantur, quod multum valerent suis opibus ad salutem publicam, deinde ad virium suarum fiduciam erecti majora concupiscebant. Auctores et socii administrique consiliorum mature illis exstiterunt ex ipsis nobilibus.
Fuerunt Alcmaeonidae, Melanthidae, alii, quos cum ceteris nobilibus dissidere diximus. Atque quaerentibus nobis, quid spectaverint Parali in rebus publicis, instituta expetivisse videntur, quibus omnium civium saluti optime consuleretur et cautum esset, ne vis omuis et dignitas penes nobiles solos neve ceteri cives a republica administranda exclusi essent. Omninoque civitates maritimae popu- larem rationem sequi solent in rebus publicis. 39) Qua re facile factum est, ut mox Paralis, qui iidem et incitabantur a suis ducibus et saepe a nobilibus vexabantur, certamina inciderent cum nobilitate. Omnino autem ex utilitatis varietatibus, quum aliis aliud expediat, nascuntur discordiae.
Ita e Paralis primum Athenis exstitit factio popularium, quae eadem postea nomen traxit ab illis, cujus principatum tenere solebant Alcmaeonidae. ¹⁰) Sed cave, ne hos populares eodem loco et numero habeas cum turbulentis illis hominibus posterioris temporis, a quibus populi potestas ad furorem multi- tudinis licentiamque conversa est. At vero Paralorum consilia, quae tunc rudia atque imperfecta jace- bant, plane absolvit et exsecutus est ille Pericles. 44) Sed jam ante Draconem Paralorum res aliquantum ad rationes civiles momentum habuerunt. Paralis imprimis flagitantibus nobiles adducti esse videntur, ut leges primum litteris consignarent; Paralorum opera Cylonis tyrannis in ipso ortu oppressa est, namque omnues archontes illius anni ab Alcmaeonidis stabant; ¹²) Paralorum 4³) opibus subnixus postea Solon legibus aliisque rationibus malis reipublicae ingravescentibus mederi conatus est; Parali Megacle Alcmaeonida duce civitatem a Solone constitutam defenderunt acerrime a Pisistrato tyranno. ³⁴)
Jam vero Paralis auctoribus Athenienses in externas etiam res majorem quam antea operam intendere coeperunt. Nobilium enim, quippe qui domesticis copiis satis ornati a mercatura omnique quaestu plerumque alieni essent, 4⁵) minus intererat, ut civitas multum valeret opibus apud exteros populos. Itaque illis dominantibus civitatis gravitas ac nomen tantum non ejus finibus exiguis sane continebatur. Sed scelere in Cyloneos commisso tempora inciderunt, quum consilia majoram de re- publica administranda paulatim commutata sunt. Theagenes tyrannus Salaminem insulam occupavit. Belli causa fuit caedes Megarensium, quos Cyloni genero auxilio miserat. 46) Gravissime hac clade maritimae Atheniensium res afftictae sunt. Salamis enim ex sua natura et situ quum Megarae tum Athenarum aditum maritimum munivit. 4⁷) Ita de hac insula recuperanda longinqua et gravia bella coorta sunt, quibus utrimque summa contentione, varia fortuna pugnatum est, quoad Pisistrato duce Athenienses debellaverunt et insula a Spartiatis addicta est Atheuiensibus. 4) Nobiles autem non solum parum doluerunt Salaminem amissam, quippe quum Paralorum imprimis res attritas viderent, sed
33) Aristot. polit. VI. 4, 3 auu Suraνις Ʒϑeυιmτι⁷ τᷣaemv. cf. ibid. V. 3, 3. 2, 12.— 4¹0) Plut. Sol. 13. 29. Herod. I. 59.— ¹⁴¹) Nescio an ille vir majorum memor studiorum fllium Paralum nominaverit. Plut. Pericl. 86. Neque enim Graeci temere aut fortuito nomina liberis dare solebant.— 4) Thuc. 1, 126. Herod. V. 71. — 43) cf. Plut. 13. 14. Cives medii inter Pedienses et Diacrios(oi ϑ εέςον τωQα sunt Parali. Solon quum usu negotiisque contigisse videtur Paralos, tum genere ipso— erat autem Codridres— homo popularis fuit. Plut. Sol. 1. 2.— 44) Plut. Sol. 29. Herod. VI. 121. 123.— 4⁵) Ex sententia plurimorum nobilium dictum esse videtur, quod Epimenidis nomine fertur. Qui quum Munychiam portum Athenarum videret, hebetiores, inquit, sunt homines ad res futuras: nam Athenienses suis dentibus deleturi fuerunt hunc portum, si quidem quantum malum urbi illa- turus esset, providissent.— ¹⁶) Thuc. I. 126.— ¹⁷) cf. Val. Max. V. 3, ext. 3.— 4d) Hoc bellum primum Mega- rense a Theagene excitatum paulo post Cyloneorum caedem gestum esse videtur; itaque fere in mediam XLII. Olymp. (610. a. C.) cadit, si quidem Cyloneum scelus commissum est anno primo ejus Olympiadis. cf. Duncker. IV. 54 sq. Secundum bellum, quo Solon primum inclaruit(Plut. Sol. 11.), quoniam paucis annis ante bellum Cirrhaeum gestum est, incidit in XLIV. Ol.(604.— 600. a. C.). Namque bellum Cirrhaeum decenne spatium complevisse inde a primo anno XLV. Olympiadis usque ad secundum XLVII. Ol.(600.— 591. a. C.) satis constat. cf. Clint. f. Hell. II. 196. 299.— Duncker. IV. 39. 174 adn., qui initium belli Cirrhaei anno 595. a. C. fuisse putat, Cliutonem, quem auctorem affert, minus recte intellexisse videtur.— Iterum Salamine expulsi sunt Athenienses paulo ante lustrationem, quae ab Epi-


