Jahrgang 
1865
Einzelbild herunterladen

5

nauticarum rerum brevi tempore pristinam patriam longe antecesserant et omnibus mature florebant opibus. Namque satis constat, Jones imprimis, qui instituta patria servarent, ²³⁹) qui Athenas patriam urbem appellarent atque Neleum et Androclum Codri fllios suos conditores colerent, 3° pietate ad- ductos in conjunctione quadam enm patria permansisse. Omnes autem Jones et Graeciae et Asiae conjungebat societas, quam illi ³εμααχ νονν vocant, communis KApollinis cultus, cujus ad templum in insula Delo festos ludorum dies et privatim et publice concelebrare solebant.) Ita quum primum maris accolae reppererunt, unde commode viverent, hominum multitudine crescente facile factum est, ut in aliis etiam Atticae regionibus imprimis Paraliae finitimis essent, qui lucrum navi- gatione captum anteponerent mercedulis praediorum. Quorum in numero quamquam longe plurimi ex plebe fuerunt, tamen nobiles etiam aliquot hoc modo pecunias sibi fecisse videntur, quibus res familiaris non satis pro dignitate suppetebat. Quod quidem edocemur Solonis exemplo, qui nobilis- simo quidem loco oriundus, sed paterna hereditate parum ornatus) ex navicularia juvenis opes sibi paravit. 33) Ceterum illo tempore, quo rades adhuc atque inchoatae in Attica jacebant artes, non tam in mercatura vertebantur quam piscariam aut naviculariam faciebant. 34¹) Sed jam tum Athe- nienses hoc modo haud exiguum quaestum sibi constituisse ex eo intelligere licet, quod Solon tantas previ sibi paraverat opes maritimis fructibus, ut quinque aut aliis velut Polyzelo Rhodio auctoribus quindecim talenta fenori data haberet. 3⁵)

Jam vero inciderunt tempora Paralorum rebus peropportuna, quibus factum est, ut antiqua respublica Atheniensium aliquantulo de spatio curriculoque majorum deflectere atque abire inciperet in eam viam, quae natura ipsa rebus Atticis constituta erat. Florentes mature erant opes civitatum Euboicarum, plurimum mari pollebant Corinthii et Megarenses. Atheniensibus igitur quod firmius praesidium erat adversus illos quam classis? Ita nobiles navium comparationem in publicam vertere curam necessitate coacti sunt. Quam ob rem Attica omnis divisa est in duodequinquaginta naucra- rias, quibus singulos naucraros praefecerunt. Singulis naucrariis singulae naves et bini equites im- perati sunt. 36) Paralis autem imprimis quippe rerum maritimarum peritissimis, quorum in numero navicularii haud pauci erant, classem comparare et ornare obvenisse per se intelligitur. Atque nau- crari prytanibus delectis ³7) consilium effecerunt, penes quod summa aerarii cura fuerit necesse est.

Ita tunc primum in republica Atheniensium locus datus est institutis, quae vere erant popu- laria, quoniam iis consulebatur saluti populi atque res pecuniaria magnum in rebus publicis momentum habere coepit, quamquam multo post demum non agri solum sed etiam pecuniae in censum delatae sunt atque ex iis honores dati. 38) Inde ab hoc tempore res Paralorum magis magisque incrementa

29) Herod. I. 147. 3⁰) Herod. V. 97. IX. 97. Strab. XIV. 1. Paus. VII. 2, 8. ³¹) Thuc. III. 104. ) Plut. Sol. 1. 2 init. 3. Aristot. polit. IV. 9, 10. ³³) Plut. Sol. 2. 3 init. 25 extr. ³⁵⁸) Exportatio frugum, quibus nunquam Attica abundavit, paene nulla erat: ficus tantum et olea et mel ex apibus Hymettiis abunde sup- petebant. Plut. Sol. 22. 24. Strab. IX. 399 sq. Bursian. I. 259. Solon peregrinationis causam naviculariam prae- tendisse fertur. Plut. Sol. 25. In carmine illius, quod inscribitur πονQοαινig 4aurév, ubi mentio incidit de variis quaestus consequendi studiis prima commemoratur navigatio. Sol. fr. 13, 43 sqd. ³⁸) Plut. Sol. 15 extr. Septem talenta fuisse tradit Diog. Laert. I. 45. ³⁶) cf. Herm. antiq. Gr. I. 98, 3. Schoem. antiq. Gr. I. 328 sd. Duncker. hist. antid. III. 449 sq. Jam ante Draconem archontem naucrariae institutae videntur. ³⁷) Herod. V. 71. 36) cf. Boeckh. oecon. civ. I. 275 sqd. Bergk in Nov. Ann. phil. LXV. 386 sqq. Ex eo denique tempore aerarii curam aliqua auctoritate fuisse consentaneum est, quoniam antea minimi erant sumptus publici. Ceterum sub nau- crarorum juris dictionem non solum eae causae subjunctae erant, quae ad aerarium administrandum pertinebant, sed nescio an collegium prytanium quaestionem inter capitales exercuerit. Namque in octava Solonis lege Areo- pagus et ephetae et prytaneum quoddam commemorantur, quibus judicium erat de caede et regni affectatione. Plut. Sol. 19. Judicium exi Iourareig pluribus ex causis illud prytaneum non fuisse potest, cf. Westerm. ad Plut. I. c. Schoem. antid. Gr. I. 329. Quamquam propter testimoniorum paucitatem pro certo statui nequit, illud in Solonis lege commemoratum prytaneum fuisse naucrarorum, tamen ita facilius intellectu fuerit, quod de prytanibus naucra- rorum Herodotus(V. 71.) refert, qui eos Cyloneis salutem promittentes facit.

1*