Jahrgang 
1865
Einzelbild herunterladen

41

semper infinita, insatiabilis ¹⁷) quasi materies fuit omnium malorum: namque id, quibus modis divi- tias adsequerentur, dummodo sibi pararent, nihil pensi habebant. ¹18) Atque quantopere exercebat eorum animos avaritia, qui, quum sedandae seditionis confirmandaeque reipublicae causa tyrannus opus esse videretur, ¹4) tyrannidem non propterea, quod regnandi cupiditatem expleret, sed quod per eam maxime divitiae pararentur, ²2⁰) dignam haberent, quae occuparetur. Jam vero nobiles quum omnia ad suam utilitatem converterent, populi consilia, quae quamvis saluberrima universae civitati non ex ipsorum re erant, summa severitate impedire studebant. Eorum artibus factum videtur, ut primum bellum Megarense sine ullo prospero successu gestum sit: quin etiam capite sanctum est, si quis ad bellum renovandum cives impelleret.) Eodem consilio Draconis leges scriptae sunt, quibus sanxerunt, ut pecuniae debitae bona et corpus debitoris obnoxia essent. ²²) Sed propter hanc ipsam crudelitatem magis odium atque invidiam populi concitaverunt in ipsos, quam potentiam auxerunt nobilitatis. 23) Paucis annis ante Solonem archontem superiores illos quidem fuisse inve- nimus adversariis, sed postrema iis fuit victoria, qua usi sunt ex libidine et avaritia sua ad pau- peres crudeliter vexandos.

Quomodo reipublicae dignitati illi dominantes consuluerint. ex eo intelligis, quod hoc ipso tempore iterum Salamis ab hostibus capta est. ²⁴) Ita Athenis etiam nobilium dominatio tum gra- viter affecta est duobus malis, quae nasci Aristoteles ²⁵) ait in hac civitatis forma, seditionibus optimatium non solum inter se ipsos, sed etiam adversus plebem. Quibus ex rebus satis elucet, talem nobilitatem neque idoneam fuisse neque dignam, quae rempublicam Atheniensium amplius administraret. Igitur jam tempus erat reipublicae, quae collapsura videbatur, novis fundamentis jactis constituendae. Sed priusquam de civitatis forma a Solone constituta disseram, mihi expo- nendum est, quae natura moresque fuerint incolis reliquarum Atticae regionum.

Altera pars Atticae, quam Paraliam id est oram maritimam vocant, a Cynosura et Zostere promontoriis ad Sunium pertinet, spectat inter meridiem et orientem solem. ²6) In hac ora atque praecipue in ea parte, quae a Sunio promontorio ad septemtriones porrigitur, quod crebri colles saxosi angustis faucibus interjectis in litus prominent, perpauci campi videntur, sed litorum anfractu boni portus efficiuntur complures. 27) Jam vero tota terra velut promontorium in altum projecta est 28) et procul prospectum praebet insularum, quae quasi pontis sublicae Europam et Asiam con- jungunt. Attica igitur, quod non impedita magis terra petentibus quam facilis est mari adeuntibus, prae multis aliis terris opportune sita est ad constituendam rempublicam, quae plurimum polleat mari. Sed omnium Atticorum primi Parali navigationi operam dederint necesse est, quorum sedes exiguae multitudini tenuem victum praebebant. Deinde necessitate coactis magno incitamento ad imitandum exemplum fuisse videtur colonorum in Asiae litora deductorum, qui scientia atque usu

¹7) Sol. fr. 13, 71 sqq. ¹⁸) Sol. fr. 4, 11 sqd. cf. 13, 7 16. Plut. Sol. 15 docuit, quam turpiter Solonis ipsius familiares Conon, Clinias, Hipponicus legem de aere alieno sublevando ad suam utilitatem converterent. ¹³) Plut. Sol. 13. ²⁰) Plut. Sol. 14. Sol. fr. 33. 36, 18 sqd. ²¹) Plut. Sol. 8. 22²) cf. Dancker. IV, 153 sdd. 23) Aristot. pol. II. 9, 9. Plut. Sol. 17. ²⁴) Plut. Sol. 12. Minus recte Plut. hoc loco narrare videtur, Athenienses tune Nisaeam etiam amisisse. Nisaea enim, Megarae portus, Pisistrato duce ab Atheniensihus aliquanto post Solonem archontem capta est. Herod. I. 59. Justin. II. 8. Paulo uberius disserui de his bellis in dissert. inaug, de Pisistr. et Hipp. tyr. Halis 1862. p. 4 sqq. ²⁵³) pol. V. 1, 9. cf. V. 5, 1. 11. ²⁶b) Thuc. II. 55. Variae sunt hujus nominis formae: ⁴αos ys Thuc. 1. c., zaoPalia ph id. II. 56, Nagadia ibid. Steph. Byz.; incolae vocantur Tdͦpo⸗ Herod. I. 59. Plut. Sol. 13, 29., Iaodaι Dion. Hal. I. 13. Diog. L. I. 58. Steph. Byz. Thuc. II. 55 perspicue distinguit duas Paraliae partes, quarum altera(οrov ν reuov rauren, q. s.) ad Peloponnesum spectat, altera (freura s rijv 9. Fißß. x. z. A. reraνκμαμένκν) ad Euboeam et Andrum vergit. Perperam dicit Plass, tyr. Graee. I. 178 Pedium porrigi usque ad Laurium, quod prope ad Sunium promontorium est. Nam Laurium in Paralia situm esse e Thuc. 1. c. satis elucet. ²⁷) Leake de dem. Att, p. 6. 56 sq. cf, p. 95, Bursian, I. 351. ²⁸) gf. Plat. Criti. 111 A. Liv. 36, 15.