Jahrgang 
1865
Einzelbild herunterladen

3

fortasse putaveris. Sed harum rerum alia fuit condicio. Domus regia non sicut Romae expulsa est, sed satis diu imperio deminuto sola in potestate manebat. Quod quidem aegre ferebant nobiles atque invisi iis erant archontes regio genere. Atque ii a Melantho Nelida oriundi earum gentium fuerunt, quae antiquitus peregre in Atticam immigraverant. Indigenarum nobilium odium atque invidiam contra eos eo magis concitatam esse, quo magis illi opibus honoribusque excellerent, facile intelligi potest. 9) Summa igitur contentione de jurum aequabilitate certatum esse videtur. Quo quidem factum est, ut Melanthidae magis magisque deminuereniur de potestate, donec jura Hippo- mene archonte inter omnes nobili genere ortos aequata eraut. Jam vero consentaneum est, illos, sicuti antea, quum reges essent, plebem a nobilium injuriis defenderent atque ex plebe vicissim sibi firmamentum pararent in nobilitatem, ita postea, quum nobilibus aequati essent, iisdem agendi con- siliis usos esse. Eodem fere tempore nobiles inter se ipsos dissidere coeperunt. Inaequalitas etiam inter eos erat, quae semper certaminis causa est. Prae ceteris nobilibus magnam sibi auctoritatem sumpsisse videntur Alcmaeonidae, Paeonidae, Pisistratidae, qui a Nestore orti Pylo migraverant in Atticam. ¹0) Alcmaeonidac imprimis multum valebant opibus et dignitate apud populum, affinitate contigerunt domum regiam. ¹¹)(Qua de causa in odium invidiamque reliquis nobilibus proinde per- venerunt atque Melanthidae. Quo factum est, ut utrique consiliis communicatis populari rationi con- sulerent adversus nobilitatem. Itaque posteris majorum consilia velut hereditate relicta accipientibus ex Alcmaeonidarum gente imprimis popularium partium principes exstiterunt complures iique celeber- rimi. Namque Megacles Paralorum dux et GClisthenes, qui rempublicam populari ratione constituit, Alcmaeonidae fuerunt. Etiam ille Pericles et Alcibiades eam gentem a matre cognatione attigerunt. ¹²) Quae quum ita essent, intelligi possunt, quae rerum scriptores de Alcmaeonidis Cylonis adversariis tradiderunt. Cyloni, quum tyrannidem appeteret, inceptum ad irritum cecidit Megacli imprimis atque reliquorum archontum opera, qui, quum summam rerum ad archontum arbitrium populus convertisset, eo insolentiae furorisque progressi sunt, ut contra hominum fidem atque deorum fas supplicium sumerent de Cylonis sectatoribus. 13) Quo facto nefarii omnes ejus gentis judicabantur. Postea nobilium judicio damnati atque in exsilium pulsi sunt. 44) Jam vero quum illud teneamus, Alcmaeo- nidis inveteratam fuisse simultatem adversus nobiles, facilius intelligere possumus illud capitale Megacli odium in Cylonem, quippe qui multum valuerit nobilitate. 45) Itemque non habemus cur miremur, quod nobiles summa judicii acerbitate ulti sunt pro scelere, quippe in perduellionis reos et invisos Megarenses commisso totam Megacli gentem atque Alcmaeonidae quamvis nobilissimi in- sequenti aetate popularium causam adversus nobiles defendebant. Imo potius si jam antiquitus Alcmaeonidae semper suam causam communicavissent cum nobilibus, illi quidem leniores modera- tioresque se praebuissent adversus Cyloneos, neque plane abalienati postea essent a nobilibus, neque ii eo ultionis processissent adversus suos. Ceterum Alcmaeonidarum opes illo tempore haud exiguae tuisse videntur, quod reliqui archontes in Megacli sententiam discesserunt: eos enim genere ipso fuisse Alcmaeonidas, quos Herodotus dicit, non veri simile est. Nescio an illi earum gentium fuerint, quas antiquitus advenas fuisse dixi.

Sed dum nobilitas secum ipsa discors est, seditiones plebis imminebant. Causa fuit avaritia ac vis nobilium, qui gravissime consulebant in plebem aere alieno obstrictam. Ita in carmine ad Athenienses condito Solon dolet, 16) ipsos urbanos(id est nobiles) pecuniae cupiditati deditos magnam civitatem stultos evertere studere et principibus civitatis esse iniquum aunimum.(Quae cupiditas

3) Herod. V. 65. 1⁰) Paus. II. 18, 7. Herod. V. 65. Clint. fast. Hell. II. 299 k.) Boeckh. Pind.

II. b 301. ¹2) Clint. I. c. eff. Doederl. in Ersch. et Gruber. encycl. s. Allmaioniden, Boeckh. I. c., Vischer de gente Alcmaeon. Basil. 1847. Bergk. in Nov. Annal. LXV. 388. ¹³) Thuc. I. 126. Herod. V. 71. Plut. Sol. 12. 14) cf. Herod. I. 61. ¹⁵) At vero Megarenses aukiliares Cylonis simul illo furore petiverunt Alcmaconidae.

16) fr. 4, 5 sqq. cf. Aristot. pol. V. 6, 4.