Jahrgang 
1865
Einzelbild herunterladen

2

Atque illarum partium nomina, quae non tam ad res publicas pertinere videantur, quam ex sedibus tracta sint, facile mireris, praesertim quum aliis in civitatibus ex varia gentium origine seditiones ortas esse memineris. Qua de causa res primum postulare videtur paucis exponere verbis Attici populi originem.

De Atticae incolis ipse eorum imprimis Thucydidis ¹) opinionibus accedo, qui eos fere nullis aliarum gentium adventibus ex ultima hominum memoria mixtos propriam et sinceram et tantum sui similem gentem maxima ex parte exstitisse arbitrantur, quia haec terra propter solum exile et macrum eos, qui mutare sedes quaerebant, minus invitabat ad colendum. Sed quicunque advenae recepti sunt, non ita consederunt in Attica, ut secreti ab indigenis manerent eosque subigerent vel infestarent, sed ut maximam partem cum iis coalescerent in unam nationem. Qua de causa factum est, ut tam mature Atticae civitates in unam rempublicam consociarentur. Atque tantum abest, ut illi sententiae repugnent discrimina, quae inter Atticos exstiterunt, ut eam confirment, quod multo magis ab ipsorum moribus et locorum situ profecta quam peregre allata videntur. Nam tribuum nomina, quaecunque interpretari nobis licet, non originis differentiam indicant, sed vitae genus monstrant. Atque eodem pertinet plebis ²) in colonos et operarios divisio, postdquam dives nobilitas, qui ab illis aumαντοεαι appellantur, exstitit. Itemque in civilibus rebus locorum naturam adeo valuisse invenimus, ut factiones populi, quas nascentes et agitantes jam narraturi sumus, plane respondeant regionibus, in quas divisa est Attica. 3) Est autem pro sua natura divisa in partes tres, quarum una appellatur IIOον, altera IIaοασνοο vel Haochic, tertia Aaαeο.)

In Pedio id est campo propter terrae fecunditatem longe felicissima Atticae regione divites possessiones habuisse putandi sunt. Ante Solonis aetatem enim agris late patentibus plerumque divitiae continebantur. Jam vero illa vetustiore aetate, quoniam nobiles fere soli his divitiis flore- bant nobiles autem sunt, quibus majorum virtutes ac divitiae praesto sunt ⁵5) divites iidem sunt ac nobiles et Pedienses:) ita promiscue apud rerum scriptores vocantur. Domicilia autem in urbe plerumque habuisse videntur: qua de causa iidem urbani nonnunquam dicuntur. ²) In Pedien- sium igitur numero maximam partem ii fuerunt, penes quos usque ad Solonem archontem leges, judicia, bella atque paces, postremo divina et humana omnia erant. Pauca quidem de iis a vete- ribus memoriae prodita sunt, sed tamen ex his facile cognoscere possumus, illi paucorum nobilium dominationi ²) fere idem accidisse atque aliis Graecorum civitatibus, quae in nobilium jus ac domina- tionem concesserant. Postquam Athenis regnum abolitum atque omnium summa rerum ad nobilitatem translata est, certaminibus etiam, quae cum regibus nobiles serere solerent, civitatem liberatam esse

¹) I. 2. cf. Krueg. ad h. 1l. Hac sententia non negari incolarum adventus, qui ante omnem hominum memo- riam ex Asia facti sunt, per se intelligitur. ²) Hanc alteram universam populi partem, quae non nobili genere et majorum gloria florebat, plebem mihi dicere liceat, ne pluribus verbis una et simplex res omni loco mihi exponenda sit et tamen facillima sit ad intelligendum, quamquam patrum et plebis rationem et originem apud

Romanos aliam esse haud ignoro. ³) Plut. Sol. 13.) Duae praeterea commemorantur apud veteres Atticae partes: campus Thriasius et Mesogaea. Campum Thriasium non contineri Pedio, sed ab hoc separatum esse Aega-

leo monte plane docet Thuc. II. 19. 20., qui narrat, Archidamum, quum agrum Eleusinium et campum Thriasium vastasset, mome Aegaleo dextra sito progressum esse Acharnas, sed tunc non descendisse in Pedium. IS scriptor semper dicit Ecucdra val τ ριαἀͥειον πέον cf. I. 114., Herod. VIII. 65. De Mesogaea cf. Leake de dem. Att. ed. Westerm. p. 7. Bursmn. descript. Gr. I. 264 Mesogaeam ex ea tripartita divisione Pedio attributam fuisse putat. 5) Aristot. pol. V. 1, 3. ef. IV. 6, 5.do eupereid εGνν ανναιs τQ˖ðo drog zal doeεrth.) Incolae Pedii atque illius factionis studiosi apud reram scriptores plerumque Iedσ vocantur. Plut. Sol. 13. 29. amat. p. 703 D. Schol. Aristoph. Vesp. 1225. Diog. L. I. 58., ap. Aristot. pol. V. 4, 5 M⁴εαeτο, ap. Herod. I. 59 ³ ⁴r τ ακανον* ap. Phot., Suid. s. Laoαο exstat forma IIeας. Forma IIeOεαιο vitiose scripta est in duobus locis Plutarchi, cf. Stephan. thes. gr. l. s. z6ε ν. Ad rationem graecae formae Ied's si latinam conformare volumus, illi nobis dicendi sunt Pedienses cf. Meyageus Megarensis, A7yds Aegienses, alia. ²) Etym. M. s. Euraroidau 0i uro T dor izodvreg. Dion. Hal. II. 8. Sol. fr. 4, 6 ed. Bergk. ³⁹) Plut. Sol. 13 p* ο2eααρνazov.