Jahrgang 
1865
Einzelbild herunterladen

De Pediensibus, Parxalis, Diacriis.

Particula prior.

A ultima antiquitate si memoriam repetimus, omnia rerum publicarum genera et apud Graecos et apud Romanos exordium sumpsisse videntur a regno, quod aliqua ex parte nobilitatis potentia circumcisum erat. Deinde quum regnum ex pluribus causis invisum esset, summa rerum translata est ad nobilitatem. Neque in multis civitatibus nobilium principatus diu valuit, quod dignitatem in dominationis superbiam ac saevitiam vertere coeperunt. Tum quidem ad eum rerum publicarum statum perventum erat, quo populus agitari coeptus erat factionum procellis. Quibus multis in civitatibus factum est, ut vel prudentissimi fortissimique viri popularium factionum duces facti sibi quaerere studerent violentas opes nimiamque potentiam. Multo minus in illo rerum statu accidit, ut cives inter se dissidentes interpretem arbitrumque concordiae, quem dονυνμνντεν illi vocant, crearent, qui legibus confirmaret rempublicam. Et tyrannorum et arbitrorum potentia brevis atque ad tempus esse solebat. Mox enim de republica viguit certa stabilisque sententia, ut in civitate administranda summa rerum converteretur ad populum.

Easdem rerum publicarum commutationes cognoscere poteris in civitate Atheniensium. Rege Codro mortuo regium imperium translatum est ad singulos magistratus, quorum priores imperium perpetuum, posteriores decenne habebant. Deinde in singulos annos novenos archontes er suis fecerunt nobiles. Post ubi nobilium dominatio nimis invisa fuit populo, Soloni a civibus translata est summa imperii ad leges scribendas. Sed ne ita quidem effugere civitas potuit eam condicionem, ut legibus confirmata libertas succumberet tyrannidi, quam occupavit Pisistratus et continuavit Hippias. Triginta quinque demum post annis civitas in pristinum statum restituta et paulo post libertas a Clisthene amplificata est. Neque vero sine multis certaminibus ab optimatium dominatione in libertatem res populi vindicari solet. Athenis etiam honoris et dignitatis certamen inter cives erat, donee omnium jura aequata essent. Omnia abstracta sunt in duas, postea in tres partes, qui Pedienses, Parali, Diacrii nominabantur. De his Atheniensium factionibus, quae memoria digna videbantur, hoc loco perscribere statui.