Jahrgang 
1864
Einzelbild herunterladen

14

Hel. v. 80. Duos versus Helenae excipiunt Teucri tres(80 82), quos deinde stichomythia monosticha sequitur, quae et ipsa brevi stichomythia disticha denuo interrumpitur. Tam brevi autem intervallo quod stichomythia monosticha et disticha commutantur, nescio an nihil habeat offensionis; contra quod Teucro tres versus tribuuntur, aliquanto plus dubitationis nobis movebit. Traducunt enim ad stichomythiam v. 71 sd.; jam quum Helenam duos versus, 78 79, loquentem fecerit poeta, ex ratione stichomythiae fieri non potest, ut Teucro plures quam duo versus tribuantur. Ejiciendus igitur erit v. 81: uαε νπάαχο E.s ο riν deοs xoν, qui ne sententiarum quidem connexui satis est aptus. Etenim causam eorum, quae praecedunt, hic versus continet nullam pro particula potius adversativam exspectabimus et aunticipat ea, quae Helena dictura est v. 85. Quodsi quis contra hanc sententiam attulerit Orest. v. 1313 sq., qui locus, quum Electrae duos versus loquenti, 1313 14, Hermione respondeat tribus, 1315 17, videtur probare, posse initio stichomythiae duos versus alterius personae excipi alterius tribus, tenendum erit, stichomythiae initium hoc loco ponendum esse in v. 1315, quo Hermione, postquam breviter respondit Electrae interroganti, ejus, de qua in- sequenti stichomythia agitur, rei primum facit mentionem.

Electr. v. 1111 sq. Merito Nauckius v. 1115 suspectum judicavit. Etenim sententia, quae inest, quod languida sit et minus apta, etsi premere nolumus, tamen defendi non poterit, quia post tres versus stichomythiam monosticham introducentes, 1111 13, priusquam ipsa stichomythia capiat initium, alterius personae versus duos interponere non licet. Quod ita se habere, ne quis existi- met esse negandum, breviter libet enumerare eos locos, quos, quamvis minime repugnent eis, quae contendimus, nescio an quispiam putare possit, probare contrarium: Iph. Taur. v. 788 initium enim stichomythiae, cujus instituendae non Orestis verba, v. 788 90, sed dubitatio Iphigeniae fratrisque repudiatio continent causam, ponendum esse in v. 791 apparet Alc. v. 1074 nam stichomythia ab eis demum incipit verbis, quibus Admetum consolari conatur Hercules, v. 1079, Iph. Aul. v. 1120 etenim v. 1120 21 ab Agamemnone ad Iphigeniam, v. 1122 25 a Clytaemnestra ad se ipsam convertuntur et a v. 1126 demum incipit ea, quae est inter Agamemnonem et Clytaemne- stram stichomythia Med. v. 806 nam chorus v. 806 8 suam sententiam aperiens, ut saepius, personae agenti suppeditat consilium, quod postquam refutavit Medea, inde a v. 811 incipit sticho- mythia. De Suppl. v. 115 cf. supra.

Med. v. 909. V. 915:vrn de d dm uᷣxυοις ε&ασν quod satis indicat neglecta sticho- mythiae ratio ab hoc saltem loco alienus est. Aut ejiciendus igitur erit versus aut adoptanda sen- tentia viri docti in Diar. Class. III. p. 611 prolata, post v. 918 inserendum esse censentis.

Alc. v. 830. Versus 830 32, id quod indicat schol. Vat.: zaıræ 1 1iν ενυ τ³ιασν οz syxæecrcai, cum Kirchhoffio et Nauckio spurii habendi sunt et post v. 829 lacuna statuenda. Quae Klotzius, ut hos versus servaret, protulit, ea vereor ut cuiquam persuadeat. Etenim licet concedamus quod contendit vir doctus:«ubi ipse fabulae nodus solvitur justissima et maxime idonea causa est stichomythiae neglegendae,» tamen qui possit fieri, ut v. 829 32, quibus nihil omnino Hercules comperit, nisi quod compertum jam dudum habebat, scilicet tempore non apto se venisse et domum Admeti maerore esse afflictam quo igitur modo fieri possit, ut hi versus contineant nodum fabulae, non facile intelligitur. Quod autem porro censet Klotzius, versu 828: T6νονι dεενν υιπη SSrGννᷣ εμέμνustam quasi ansam famulo praebitam esse longioris narrationis de funere Alcestidis eaque opportunitate jam incipere uti famulum, profiteor equidem, ejusmodi narrationis ne vestigia quidem levissima me reperisse in verbis famuli, v. 829 31, qui non minus hoc loco tergiversetur et ambagibus utatur quam antea v. 823, 825.