Jahrgang 
1864
Einzelbild herunterladen

13

duas stichomythias hoc loco statuendas esse, satis indicari eo, quod quum usque ad versum 799 Iphi- genia interrogantis, Orestes respondentis partes explevisset, hic ordo inde a v. 800 immutaretur, potuit ex eo ipso loco, quo quidem ut suam sententiam stabiliret usus est, Orest. v. 724 sd., discere vir doctus, nihil omnino id valere. Etenim usque ad v. 754 Pylades interrogat, Orestes respondet: quae ratio quamvis inde a v. 755 contraria evadat, tamen stichomythia nullo modo interrumpitur, neque plura quam in antecedentibus Pyladi tribuuntur loquenda. Neque magis alterum, quod Kviéala attulit, exemplum videtur quadrare: Iph. Taur. v. 1177. Hoc enim loco stichomythia minime interrumpitur duobus vel pluribus versibus, sed omissa stichomythia monosticha jam inde a v. 1177 singula hemi- stichia personis colloquentibus tribuuntur. Interruptae autem stichomythiae, qualem habemus Iph. Taur. v. 799, quum nec personae loquentes mutentur nec res, de qua agitur Orestis enim verba v. 797 nανrνον)αν μααν τ νννννανονo cum v. 799 et eis, quae sequuntur, arctissime cohaerent justa causa exstat nulla.

Iph. Taur. v. 724. Versus 724, quum et stichomythiae ratione damnetur nec contineat quid- quam, quod alicujus momenti sit, Argos enim epistolam ferendam esse et indicaverat Iphigenia v. 721 et mox indicaturus est Pylades v. 755 quin ejiciendus sit, dubitari non potest.

Phoen. v. 712. In perturbata stichomythia quod inest vitium, quum augeatur eo, quod v. 711 12, quales insunt in libris manuscriptis, explicari nequeunt, plura depravata esse non sine jure colligemus nec multum fortasse a vero aberravit Kirchhoffili suspicio posteriorem partem ver- sus 711 et v. 712 spuria judicantis.

Electr. v. 573. In laesa stichomythiae lege quod nemo, quantum video, interpretum offen- derit, mirandum sane videtur. Etenim post v. 573 unum Electrae versum intercidisse secundum leges stichomythiae Euripideae certum est. Euripides enim, id quod supra notavimus, locis permultis solius stichomythiae gratia alteram personam interrumpentem fecit alteram(Jon. v. 275, 1007, 1017, 1334, 1350, Iph. Aul. v. 726, Hel. v. 314, Herc. fur. v. 711, Suppl. v. 936, Orest. v. 1592, Hec. v. 981, 1237 cet.) idque haud raro eum in modum, quem parum aptum non injuria judicemus. Atque hoc quidem loco Electram, quam vehementissime commotam et exspectatione erectam esse sit necesse, festinanter et raptim interrogando interrumpere paedagogum et veri simillimum est et propter animi ejus perturbationem prope necessarium videtur.

Electr. v. 650. Ferri posset interrupta duobus versibus stichomythia monosticha, si v. 649 Oresti liceret tribuere: quo facto v. 650 51 continerent initium novae inter Electram et paedagogum stichomythiae. Sed Electrae verba:εοαε, νᷣ᷑ Kauraι⁵μννσπντ αρ νμονν oet: XsTον μ υπ ν⁄νν 0dl οασενοs ruν sine conjunctione aut copula posita ulla defectum unius versus videntur indicare, quem statuamus necesse est, si v. 649 paedagogo tribuerimus.

Hel. v. 1197. Hermannus et Kirchhoffius, ut stichomythiam restituerent, post v. 1197 lacu- nam statuerunt. Rectius haud dubie Nauckius et Kvitala postulant, ut v. 1197 ejiciatur; quorum posterior suo profecto jure contendit, verba od⁶εν τα ταἀHiοω(G⁶⁶ 1⁶ωꝓ,j ra surVVG quum a Theo- clymeni moribus, tum ab ea, qua hoc loco ardeat, exspectatione et curiositate esse aliena. Praeterea autem si versum intercidisse statuerimus, quam putabimus infuisse sententiam? Etenim si tenue- rimus, cum illo versu arctissime conjungenda esse Theoclymeni verba interrogantis: aςατ οςοσισσα˙ έυ 1(ε☚οωνι⁶μ εέφe᷑e 1⁴⁶ε; et Helenam respondere: xelνn 1s iαιν τε̈ αέιν τιιυτο; nihil perdito versu potuit nunciari nisi aut mors Menelai aut saltem quae ad mortem ejus pertinerent. Alterum autem jam factum est v. 1196, alterum fit v. 1209 sd.

2*