12
potest. Etenim servato versu 942, quum verba x⁹. 50960„ dvrov, ut quae non idem significent ac Kezonlas ετςρααes, appositionis vice non possint fungi, non poterimus, quin verba erοα Kewoomics genitivum numeri singularis esse existimemus; quod, nisi fallor, plerique interpretes ea, quam secuti sunt, interpungendi ratione satis indicarunt.
Iph. Taur. v. 70. Singulos Orestis et Pyladis versus, 67, 68, quamvis duo excipiant, tamen Kvitala(Beiträge zur Kritik und Exegese der Taur. Iph. p. 9) perturbatam esse stichomythiam negat, quam sententiam hisce studet stabilire: 1) quum non solum versus 67 et 68 loquantur Orestes et Pylades, priusquam in scenam ipsam prodeant, sed etiam a more Euripideo abhorreat, ut personae prodeuntes statim alterno sermone utantur, stichomythiae initium locandum esse in v. 69; 2) ver- sum 70, si non necessarium, tamen aptissimum esse, ut quo ejecto mirum possit videri, Orestem et Pyladem non statim fugere templum illud nefastum; necesse igitur esse, cognoscant spectatores, con- sulto eos venisse. Jam igitur de posteriore, quam attulit Kvicala, causa ut prius videamus, consulto venisse Orestem et Pyladem adeo mihi videtur apertum, ut saepius indicari minime sit necesse. Etenim licet universam conditionem personarumque habitum omittas, satis id mihi demonstrari videtur eis, quae interrogat Orestes v. 69:«num illud tibi videtur templum deae esse?»; moliri autem eos aliquid— quod quid sit, tamen nemo e versu 70 poterit cognoscere— non solum ex Orestis verbis: Ooxαε σοποπ mαμμιμαιοόαα νυν˙ lvαᷣ εsᷣ; sed inde etiam satis pellucet, quod cautissime et timidissime se gerunt(v. 67, 68). Novi autem, etiamsi verba væby ssreihduνesy Kvitalam secuti converterimus: «quo tetendimus, ubi appellere consilium fuit,» e versu 70 nihil spectatores comperiunt, nisi Argis eos venisse, quod quum v. 69 Pyladis nomen acceperimus et v. 71 Orestis simus accepturi, nequa- quam necessarium esse non poterit negari. Quod autem Orestem et Pyladem v. 67 et 68, priusquam in scenam ipsam prodeant, Kvitala vult loqui, non negabimus, fieri id potuisse, sed spectatori audienlti, quae dicantur, idem valet versus extra scenam pronunciatus atque ea, quae in scena fiunt verba. Personas autem agentes in ipso prodeundo in scenam initium facere stichomythiae, nescio cur Kviéala miratus sit, qui, ubi valde commotae sint personae ac perturbatae animis, saepius id usu venire, ipse animadverterit: qualem hoc loco Orestis et Pyladis esse conditionem, nemo negabit. Praeterea si quid est in stichomythia exordio carenti offensionis, ne Kviéalae quidem ratione adoptata id tollitur: quam qui sequi voluerit, versibus 67 et 68 contineri stichomythiam, brevem quidem illam sed tamen justam, confiteatur necesse erit.— Quae autem Klotzius, dum Kviéalae sententiam probat, profert:«mihi neglecta drτeνιακνανινα ratio propterea videtur, quod Pylades non patitur Orestem ora- tionem ad finem perducere»— ea sunt ejusmodi, ut quid sibi voluerit vir doctus, haud facile per- spicias. Etenim si versum 70 exciperet versus 72, non interposito versu 71, qui fieri possit, ut sti- chomythia melior aut perfectior inde evadat, non facile inveniri existimo, qui intelligat.— Itaque quum et stichomythiae ratio flagitet et Orestis animi conditio commotior sit, quam cui supervacanea et inania, qualia v. 70 continentur, conveniant verba, vix poterit dubitari, quin Nauckius cum aliis v. 70 jure spurium judicaverit.
Iph. Taur. v. 791. Kvibala quum duas statueret stichomythias, prioris finem in v. 799, alte- rius initium in v. 800 collocandum esse censuit versumque 799, cui opposita essent verba: ε˙ ˙⁷˙ 80ον ατς v. 810, utique necessarium esse existimavit. Sed Orestis verba& ϑ'lον ꝙαατs vel sublatis verbis dxos Hiurods a. x. 2. optime se habent. Etenim quum per se intelligatur, non potuisse fieri, ut Orestes omnes eas res, quarum facit mentionem v. 800— 9, suis oculis videret, opponenda potius inter se videntur haec: olooα ενοιμεέμννινν έςμιν et eldov αo. Quod autem porro attulit Kvibala:


