11
G υ 0νςᷣ¶εςε, dv.— Jam igitur ut meam aperiam sententiam, ejiciendum esse existimo v. 742: 0006„ ν τ τ⁶πν o⁶υ mσι ⁴αςεας, α. quod si probaveris, et optimus evadit sententiarum nexus et perfecta stichomythia. Sed ne temere arbitrio videar indulgere, jam paucis hanc suspicionem conabor stabilire. Versus 739— 41, igitur quum in librorum nostrorum archetypo scriptoris errore essent omissi, jam quum inter v. 738 et 743 hiaret nexus sententiarum, additus est v. 742, qui idem retine- batur, postquam v. 739— 41, in archetypo, animadverso errore, postea demum adscripti, suum locum recuperarunt. Apparet enim versum 742, ut optime se habuit post v. 738, quum facile suppleatur cogitatione: uöoreuo, ita post v. 741 vix posse ferri. Ejecto autem hoc versu, multo, opinor, accom- modatius evadit hoc Agamemnonis et Hecubae colloquium. Etenim quum satis diu Hecuba in anteceden- tibus haesitaverit(cf. v. 720— 34), jam postquam certum cepit consilium, v. 734, tandem aliquando debet exspectari, ut proferat, quae velit, et languent cunctatio et responsa incerta, quae rem ipsam diligenter evitant, denuo per complures versus continuata.— Aliter de his versibus judicavit Kviéala. Negat enim vir doctus, v. 742 male se habere, quippe qui responsionem contineat non versus ante- cedentis, sed versus 737. Sed quis tandem putabit, Euripidem vel quemquam omnino ita locutum esse, ut non ad interrogationem proxime praecedentem ea, quae respondentur, vellet referri, sed ad eam potius, quae satis longo intervallo praegressa est, v. 737, suamque et justam habeat responsionem versu proxime insequenti 7392— Deinde vero quae de stichomythia, quam turbatam esse negat, disputat Kviéala, ea nullo modo possunt probari. Voluit enim versum 742 respondere versui 741; jam inde a v. 743 incipere novam stichomythiam. Itaque si Kvitalam volueris sequi, triplex evadit stichomythia: prima pertinet usque ad v. 740, altera amplectitur v. 741 et 742, tertia denique ini- tium capit inde a v. 743. Sed quum neque rei, de qua agitur, neque personarum colloquentium instituatur mutatio, ex legibus Euripideis fieri non potest, ut stichomythia interrumpatur.
Simili modo Kvitala perturbatam stichomythiam his locis conatur defendere: Jon. v. 941, Iph. Taur. v. 70, v. 791. Jon. v. 941 igitur Kviéala, quum censeat versibus 939— 40 contineri priorem stichomythiam separandam illam a sequentibus, in v. 941 novae stichomythiae ponit initium. Quae ut probaret, duos attulit locos, Herc. fur. v. 1098 et Hec. v. 236, quorum rationem eandem esse opinatur. At priorem locum, ut quo mutentur personae colloquentes— etenim v. 1096 et 1097 sunt inter Amphitryonem et choruen, ea autem, quae jam sequitur, stichomythia v. 1098 sq. est inter Herculem et Amphitryonem— nihil huc pertinere ex eis, quae supra disputavimus, satis est apertum. Altero vero loco, Hec. v. 236, rem, de qua agitur, videmus immutari novumque inde a v. 237 in- stitui sermonem: eo usque enim Hecuba id solum efficere conata est, ut locuturae sibi aures prae- beret Ulixes; quo impetrato, jam monet Ulixem beneficiorum, quae in eum contulerat maxima.— Ejusmodi autem causam interruptae stichomythiae frustra quaeres in Jon. v. 941. Etenim quae verba facit Creusa v. 941, ea arctissime cohaerent et cum eis, quae ad stichomythiam traducturus locutus erat paedagogus, v. 936— 38, et cum Creusae verbis v. 939. Videtur versus 942, qui quin Euripidi abjudican- dus sit, e ratione stichomythiae non potest dubitari, insertus esse ad explicandum versum antecedentem ab interpolatore reliquos hujus fabulae locos, quibus ejusdem loci fit mentio, memoria tenenti: v. 11 0,6960us rods— Maxods wdονασν v. 293 Mazdc ds Td.s sœ' sxs? erluevos v. 1403 Kéugoros e&s dvroe edt Marods xero=ecei Etenim ne grammaticas quidem leges si respexeris, bene se habet hic versus. Quo enim referenda esse putabimus verba: ς Marode ziuououss? Cum verbis proxime antecedentibus: 7969,50600» dντoν conjungi nequeunt: non enim antrum, sed ipsae rupes Mauòat nominabantur; sin autem ad Kexdonics zergas haec verba referenda esse statueris, necesse erit aετ⁵ρα Keuonice accusativum numeri pluralis esse opineris, quod tamen nullo modo fieri


