10 v. 1448) quin spurii sint habendi, vix quemquam existimo dubitare. His igitur locis omissis, jam in eos inquiremus, de quibus adhuc sub judice lis est.
Hec. v. 741 sq. sic in editionibus solent exhiberi: Ag. 737 rlı QοωuBł μενονν εωυν ꝙεέιινρνεοeν 738 υα ε̈κανσσα ⁵ιν νάα ⁸τι ⁶σ H. 739 00 OHraæεν 10νᷣ lνονςι ϑε 1μάουμε̈ᷣν 740 dLcνα Oν οσινμρπαανα dοuedoα ε A. 741 2l⁴Bl ϑ τν*αἀς ες εναασν νπσsss; H. 742 0906 1 100T0v d SAeis, dνα⁷. 743 69 vexοσν τον, Od dl‿rτε dnnςu; Inter libros autem manuscriptos in praestantissimis, Marciano A et Vaticano B. v. 739— 41 desunt iidemque in Marciano F, qui et ipse melioris est notae, a secunda manu in margine perscripti sunt, a prima inserti post v. 762. Inde quum possis colligere, hos versus Euripidi ipsi esse abjudicandos, tamen, quum in universum misera sit et iniqua codicum Euripideorum conditio, ne eorum quidem librorum, qui optimi fere sunt, tanta videtur esse dignitas, ut hac sola auctoritate nisi vel ea ejici- amus, quae et reliqui exhibeant omnes nec poeta sint indigna aut a sententiarum connexu aliena. Quod quidem hoc loco videtur tenendum. Offenderunt autem in his versibus viri docti, quod non solum stichomythiae leges a poeta neglectae, sed ne sententiarum quidem nexus optimus videretur. Et stichomythiae quidem restituendae primus, quantum video, operam navavit vir quidam doctus in Diario classico(Vol. II. Nr. III. p. 610) hunc proponens versuum ordinem: 737, 738, 742, 739, 740, 741, 743. Et ille quidem ut non assecutus est, quod voluit, ita effecit, quod ipse non spectavit. Etenim tribus versibus 742, 739, 740 inter duos 737, 738 et unum 741 positis quum magis etiam corrumpatur aequalitas membrorum, stichomythiae restitutionem admodum infeliciter ei cessisse, nemi- nem fugit; contra sententiarum connexum si spectas, adoptata ea, quam vir doctus indicavit, ratione, non solum v. 742 nihil habet difficultatis, verum tollitur etiam offensio, quae nescio an insit in ab- rupta Hecubae oratione v. 742, 743.— Hanc anonymi rationem, a cujus partibus ne quis stare velit, vix vereor, refutare conatus est Matthiaeus quaesitiore etiam et argutius excogitata, sed ea tamen, quae nec stichomythiam restituat nec sententiarum connexui, si quid habet offensionis, possit mederi. Voluit enim vir doctus versibus 737, 738 tamquam antistrophae cuidam respondere v. 735, 736, qui quasi stropha essent; stropham secundam deinde contineri v. 739, 740, 741, cui responderet anti- stropha v. 742, 743, 744. De cujusmodi nugis satius erit verbo monuisse.— Jam vero Kirchhoffius et Hermannus unum Agamemnonis versum consentiunt intercidisse, de loco, quo interciderit, dissen- tiunt. Quorum prior quum recte vidisset, post verba: 2dt ν riv hudes els e&rdοxeoοαν πμdleis; hiare nexum sententiarum, lacunam statuit post v. 741, quattuor existimans in margine adscriptos fuisse versus, quorum tres tantum servati essent, unus corrosis folii marginibus evanuisset. Hermannus contra quum non minus recte intellexisset, non bene se habere abruptam Hecubae orationem v. 742, 743, post v. 742 unum Agamemnonis versum existimavit periisse.— At Kirchhoffii suspicio nescio an eo satis videatur refutari, quod in eodem codice F a prima manu tres tantum versus sunt infra adscripti nec perditi versus ulla adsunt vestigia; praeterea autem, quod recte judicavit Hermannus, v. 743 non bene excipit antecedentem. Hermanni autem rationem si adoptaveris, remanet disturbatus sententiarum connexus post v. 741, quem jure notavit Kirchhoffius: etenim postquam Agamemnon interrogavit: xα ον riνν u eis erdoxeoν ναεis; non recte respondet Hecuba: 000ν τ⁴α τοUτον,


