Jahrgang 
1864
Einzelbild herunterladen

9

vituperat Orestes, 1021 23, versus 1023 non habet, quod suspicionis ansam nobis praebeat. Quae deinde sequitur stichomythia disticha, ea quinque versibus Orestis, 1046 50, interrumpitur. Nec tamen assentiemur Kirchhoffio post v. 1047 duos Electrae versus intercidisse existimanti: etenim usque ad v. 1046 Orestes animum sedatum et fortem retinens a lugendo et lamentando abstinuerat; jam vero sororis amantissimae moerore mollitus inde a v. 1046 et ipse lamentari incipit et Electrae blandimentis totum se dedit. Animi igitur affectio subito mutata, cur stichomythia interrumpatur, hoc loco non minus quam v. 245 justam continet causam.

Phoen. v. 906 et 914. Stichomythia, ut bis videatur turbari, efficit res, de qua agitur, bis mutata. Etenim usque ad v. 906, num Tiresiae vaticinatio cum Creonte sit communicanda, quae- ritur; deinde versus 906 13 sunt de Menoeceo submovendo; versu 914 sq. denique de ipso oraculo agitur. Unde fit, ut triplex evadat stichomythia: v. 899 906, 907 13, 914 33. Quare quae Kviéala protulit I. I. p. 618, Euripidem alium versuum ordinem aliamque inter Creontem et Tiresiam distributionem efficere voluisse, non minus illam aequabilem: quinis enim versibus inter Creontem et Tiresiam pariter distributis, 901 5 et 909 13, pari intervallo ternos Tiresiae versus esse inter- positos 906 8 et 914 17,5) ea ita tantummodo possunt probari, ut ex ratione ac lege sticho- mythiae utroque loco, et v. 906 sq. et v. 914 sq., non minore jure quattuor vel plures quam tres versus potuisse Euripidem Tiresiae tribuere concedamus. Etenim stichomythiae monostichae non solum duos vel tres, sed etiam plures versus tamquam prooemium posse praemitti, supra monuimus.

Hipp. v. 1054. Versus 1054 56, quibus spem omnem potestatemque innocentiam probandi filio praecidat Theseus, priorem stichomythiam concludunt; jam qui sequuntur versus Hippolyti quat- tuor, 1057 60, initium continent alterius stichomythiae, qua Hippolyti de indigna, qua afflictetur, sorte querelae justissimae et Thesei furor ac caecitas animi inter se opponuntur.

Orest. v. 1609. Duo hemistichia, v. 1608, sequitur versus integer, 1609, quo interposito ad hemistichia redit oratio. Etenim verbis: α νν, νεᷣνν ꝗSνοiναα̈ TO⁴σον ανννε, quibus dictis, Orestem a patruo plura etiam locuturo se avertisse fingendum est, finis continetur prioris stichomy- thiae. Nova deinde stichomythia incipit inde a v. 610, qua Menelaus, duum antea nihil nisi minas et opprobria jactasset, jam ad preces videtur descendisse.

Jam vero ex eis, de quibus supra exposuimus, locis satis apparere existimo, eam, quam sibi statuerat stichomythiae legem, ut singulis versibus responderent singuli, bini binis, ita secutum esse Euripidem, ut hunc ordinem relinquendum esse censeret hisce conditionibus: 1) si personarum, quae colloquuntur, instituitur mutatio, vel ita ut tBertia persona eo usque colloquii expers in alterius locum substituatur, vel ut singula quaedam inter colloquendum ad tertiam personam praesentem convertantur, vel ut altera persona ea, quae facit, verba non ad alteram convertat, sed ad se ipsam, quae est simu-

lata persona tpertia; 2) si ea res, de qua eo usque collocuti sunt personae agentes, vel tota perso- narum conditio vel animorum affectio subito mutatur.

His igitur locis, de quibus hucusque locuti sumus, quum interpretando potius quam con- jiciendo mederi conati simus, jam ad eos transibimus, qui, violatis stichomythiae legibus, vitio aliquo laborant. Cujusmodi loci exstant permulti, quos depravatos esse adeo sit apertum, ut uberiorem dis- putationem non videantur flagitare. Etenim, ut paucis utar, post Suppl. v. 766 vel Bacch. v. 1289 quin versus interciderit, vel Hel. v. 779(cf. v. 804 et Phoen. v. 975) et Iph. Aul. v. 1438(cf.

) v. 915 enim ut ejiciatur, non sine causa cum allis interpretibus Kviéala videtur postulare.

2