S
neque disticha tribus perturbetur, si quidem prior vel primus versus continet allocutionem. Hunc in modum Alc. v. 492 verba Sνο, Seode ride aoνμeᷣ ⸗ Qovög ad stichomythiam nihil pertinent, sed versui 493 respondet v. 494 et inde a v. 495 mutata ea, de qua agitur, re, nova incipit sticho- mythia; eundem in modum Suppl. v. 115 ad tres Thesei versus stichomythiam monosticham intro- ducentes Adrastus duobus versibus respondet, id quod fieri non posset, nisi alter versus: αχα⁶νπαe vVijs Aôrsdν dvde extra stichomythiam esset ponendus; cf. Andr. v. 64 lrdr, Fpdovle et quae supra de hoc loco disputavimus.— Hanc autem legem non valere in eos locos, quibus allocutiones contineant sententiam plenam, ad quam exprimendam toto enunciato utitur oratio pedestris, non est, quod moneam. Etenim si, ut unum afferam, Iph. Aul. v. 1345 Achilles alloquitur Clytemnaestram: vdꝭ rddcννν, Anoa Ouycreg, hunc versum inter stichomythiae versus esse numerandum, per se intelligitur. Verba enim υϋσπμι dναανα idem valent ac: vvn, raνᷣ el. Similium autem locorum magna afferri potest multitudo: Hipp. v. 1080, Phoen. v. 1697, 1703, 1704, Hipp. v. 1400, 1404, Electr. v. 670, Jon. v. 272, Suppl. v. 293, Orest. v. 283 cet.
Jam vero ut ad Alc. v. 1074 sq. redeamus, mutata denuo colloquii materies novam affert stichomythiam inde a v. 1142. Etenim secundam stichomythiam, gratum et laetum Admeti animum proponentem, concludunt v. 1139— 41; tertia deinde stichomythia, inde a v. 1142, Herculis cum Morte pugna memoratur, quo facto quarta denique sequitur stichomythia, v. 1152 sqq., qua de Her- culis itinere agitur.
Electr. v. 1124. Quae adhuc inter se collocutae erant Electra et Clytemnaestra, quam cru- deliter in liberos Agamemnonis consuluisset Aegisthus et quam contumaciter in Aegisthum se ges- sisset Electra, ea quum v. 1123 relinquantur et nova res, scilicet simulatus Electrae partus, proferatur in medium, jure stichomythia quattuor versibus, 1124— 27, interrumpitur.
Electr. v. 557. Priore stichomythia, v. 552 sqd., Orestes de paedagogo sciscitatur, quis sit; quo facto, post v. 556 quum personas agentes, dum paedagogus in Oreste oculos defigit, aliquamdiu silentium tenere verisimile sit, jam novam proferri rem satis demonstrat Orestis miratio exclamantis: 2c 1 ⁸εοεένοσεν x. x. J. v. 557.— Itaque quum in v. 556 prioris stichomythiae finis sit ponendus, inde a v. 557 nova incipit stichomythia, quae pertinet usque ad v. 563.
Hec. v. 732. Usque ad v. 732 quum Hecuba dubitet, num Agamemnonis expetat auxilium, jam v. 734 certum capit consilium. V. 732— 34 igitur priorem stichomythiam concludunt et a v. 735 nova capit initium. Itaque quod, quum a dubitando et haesitando ad certum consilium He- cuba avocet animum, rerum et totius conditionis quasi fit mutatio, interrumpendae stichomythiae justa poetae praebetur causa.
Simili modo nescio an interrupta stichomythia Bacch. v. 1258 sd. sit explicanda, quo loco Kirchhoffius, mutato v. 1258, v. 1259 censuit ejiciendum esse. Etenim v. 1258— 59 Agave a bac- chico furore ad sanam mentem revertitur: quae animi et, quae inde nascitur, conditionis mutatio satis valet ad novam stichomythiam afferendam. Prior igitur stichomythia est inter Cadmum et filiam bacchantem, posterior, inde a v. 1260, inter Cadmum et filiam sui compolem.
Neque plus offensionis habet interrupta stichomythia, quae est in Orest. v. 245, licet plurimi interpretes suspectum habeant v. 247. Etenim interpositi tres versus, 245— 47, non perturbant stichomythiae rationem, sed initium sunt novae stichomythiae: prior enim stichomythia est inter Electram et Orestem sui compolem, posterior inter Electram et Orestem furentem.
Jam eis, de quibus modo diximus, Baccharum et Orestis locis addendus est Orest. v. 1021. Quo loco quum eis demum versibus instituatur stichomythia, quibus sororem muliebriter lamentantem


