Jahrgang 
1864
Einzelbild herunterladen

7

mione et Menelaus; jam vero inde a v. 79 nova res occupat animum Andromachae meditantis, num quid auxilii ferre possit Peleus et duem ad illum nuncium sit missura. Libri quidem manuscripti, v. 77 et 78 tribuunt choro, unde factum est, ut priores editores et ex recentioribus Nauckius famulae adscriberent hos versus, quos procul dubio suo jure Andromachae restituit Kirchhoffius. Praeterquam enim quod hi versus cum antecedentibus arctissime cohaerent, fieri vix potest, ut famula v. 77 78 eodem modo atque Andromacha v. 74 sq. absentem alloquatur Molossum. Itaque qui hos versus famulae tribuendos esse censeant, ii non poterunt, quin personam, ad quam convertatur oratio, v. 77 statuant immutari et verba dοαν άἀ odæ dev έιᷣσ ν ,σεννꝙ ανας αενοων μπάανντοεε ννν εοσνσος 1 tsvé ad Andromacham esse referenda; quod tamen fieri vix potest, quoniam agitur de periculo imminenti non Andromachae, sed Molosso filio.

Heraclid. v. 675. Jolai cum famulo colloquium, cujus vices eo usque aequis partibus fuerant distributae, tribus versibus interrumpitur et inde a versu 678 nova incipit stichomythia earundem personarum: priore enim stichomythia, v. 662 sd. de Atheniensium exercitu deque instructa jam acie agitur, posteriore, 678 sq. de proelio jamjam incipienti deque Jolao pugnam inituro. Mutata igitur res, de qua agitur, stichomythiae interrumpendae praebuit ansam. Cavendum enim est, ne quo Pflugkium deduxit nimium studium efficiendi stichomythiam omnibus numeris absolutam v. 675 priorem stichomythiam statuamus concludere et incipere deinde a v. 676 novam stichomythiam eamque disticham(v. 676 79), quam excipiat denique inde a v. 680 stichomythia monosticha. Etenim v. 676 77, ut quos nuncius jam abiturus et scenam relicturus loquatur, quin prioris colloquii finem faciant, non potest dubitari, neque minus apertum est, Jolai demum consilium et quae profert verba v. 678 sq. revocare abeuntem nuncium et novam adducere stichomythiam. Quae quum ita sint, eodem jure, quo tres(475 77), quattuor vel plures versus nuncio salva stichomythiae lege potuit poeta tribuere.

Orest. v. 470. Stichomythia monosticha, cujus initium fecerat Menelaus, v. 470 interrum- pitur compluribus versibus Tyndarei Orestem subito conspicientis: unde oritur nova stichomythia, qua de Oreste agitur. Nova enim materies stichomythiam efficit novam.

Alc. v. 1079 sq. Prima ex eis, quas hoc loco habemus, stichomythiis, amplectitur v. 1079 1125, quibus agitur de maerore Admeti deque recipienda in domum Alcestide; qua stichomythia finita verbis Herculis, v. 1121 25, secunda deinde incipit a v. 1126 sd. ejusque finis ponendus est in v. 1138. Haec autem stichomythia, quum Admeto duo versus, 1136 37, tribuantur, denuo videtur interrumpi. Quam perturbationem ut amoveat, quamvis possit quispiam inducere in animum, per- tinere huc eam regulam, quam antea, 1., protulimus etenim hi duo versus ab Admeto ad uxorem, ad tertiam igitur personam, convertuntur tamen nescio, an non omnes hoc modo tollantur diffi- cultates. Hanc enim rationem si sequi volueris, versus 1138, qui quin ad Admeti verba, quae ante- cedunt, sit referendus, non potest esse dubium, non habebit, cui respondeat. Quare alia explicandi via nobis erit ineunda. Exclamationes, quas extra versum posuit poeta, quales sunt,&, o9 cet. quamvis soleant in editionibus nostris ut versus numerari, non perturbare stichomythias, multis exem- plis potest demonstrari, cf. Alc. v. 1104, Orest. v. 1051, Hipp. v. 345, 770, 1075, 1383, 1408 cet. Neque solum de eis exclamationibus, quas interjectiones nominarunt grammatici, ꝓsö, 709 cet. id potest affirmari, verum etiam de eis, quae plura contineant verba et vel imperantis vel mirantis vel deplo- rantis esse soleant: cf. Iph. Aul. v. 1133 47 ouog et similiter Med. v. 61 ⁶μέοοο. Jam vero si tenuerimus, non multum interesse inter exclamantem et appellantem alterum, eam LEuripides secutus esse videtur rationem, ut ea verba, quibus quis compellatur, licet totum versum faciant, in vicibus loquendi distribuendis nollet numerari. Unde fit, ut neque monosticha stichomythia duobus versibus,