6
habere videmus Hec. v. 719 sq., quo loco Hecuba ab Agamemnone aversa ita loquitur, ille ut ejus verba exaudire non possit, cf. v. 722, 726. Id autem nequaquam quadrat in Electrae v. 557 sq., quo loco Kviéala perturbatam stichomythiam eo conatur defendere, quod Orestem v. 557— 59 cum miratione quadam secum ipso, non cum Electra, loqui statuit. Sed Electram, quum aptissime respon- deat v. 560, ea, quae Orestes locutus erat, audivisse apertum est. Mirationem praeterea Orestis, quam in v. 557— 59 inesse voluit Kvicala, eam simulatam, non veram esse statuamus necesse est: expe- ctavit enim, ut ipsum agnosceret senex, quod quin futurum esset, non potuit dubitare, cf. v. 285 sq. Ejusmodi autem mirationem, quae non vera, sed simulata sit, locum non habere in eis, quae personae fabulae secum ipsis loquantur, non est, quod moneam.— Neque majore jure cum Kvitala perturbata, quae est Heraclid. v. 962 sd., stichomythia ita potest excusari, ut Alcmenen versum 962 secum ipsa loqui et versu 963 demum converti ad nuncium statuamus. Verba enim αᷣ ας αιτον ιμνιατον sidouαεν, si Kviéalam sequimur interpretem(„ſo ſoll denn ſeine Gefangennehmung umſonſt ſein“), modera- tionem animi indicant ab Alcmenes moribus prorsus alienam, cf. v. 973. Imo v. 962 interrogatio- nem continet non sine miratione aliqua et indignatione emissam:«mene illo frustra potitam esse?» Etenim Eurystheum supplicio afficiendum esse, eo usque certissimum fuerat Alcmenae neque quem- quam putaverat id impediturum; quodsi ex improviso et praeter omnem expectationem impediuntur, quae certissima sunt visa, nemo, nisi fallor, mirabitur, quum Alcmenen indignantem videat atque stupentem; contra quomodo fieri possit, ut lentitudine quadam animi contemplando se dedat et satis sedate secum ipsa loquatur, haud facile est intellectu.
Melius, nisi fallor, ea, de qua supra diximus, regula probatur Med. versu 61 sq., quo loco paeda- gogi cum famula colloquium singulos versus continens duobus versibus interrumpitur. Verba enim: e T¹ εοσρας εtmπνικαιν ꝙτde non sunt addita, nisi ad excusandam antecedentem exclamationem:„G6 ν⁴μυιsς et a paedagogo ad se ipsum sunt conversa. Unde quae ad stichomythiam pertinent, relinquuntur haec:
3 v. 61 οG
v. 62 G 000 000e 10ν*ε̈ρρ τςσσσνν qτσαησχ⁶νν. quibus nihil offenditur stichomythiae lex, cf. infra.— Simili modo Andr. v. 64 in verbis: υ⁹ο v³ο ε* ν 10οαα⁴αςσmν νε, voõν dε uατεz nihil inest, quod ad rem ipsam pertineat; quae verba quum ea sola de causa tribuantur Andromachae, ut explicentur et probentur antecedentia: 0 ꝙdi Gυνονε, ad stichomythiam ipsam non pertinent nisi haec:
v. 64 Gadτ Gυννουν
v. 66 ri σς; oiας rvds Aexονισαν αχν
v. 67 retvdꝭ εααονστνεε õν πα̈ανιν uε; Denique pertinet huc Hipp. v. 1381 sq., quo loco versus 1381— 82 continent exclamationem a Diana non ad Hippolytum, sed ad se ipsam conversam; neque magis Hippolyti verba v. 1384— 85 ad Dianam conversa sunt; imo stichomythia a verbis àor' εν 1mαωαον τοσοreεαςα ded; demum initium capit indeque alternandi vices justo modo inter Dianam et Hippolytum sunt distributae.
2. At profecto saepius quam persona tertia, duarum personarum colloquio interposita, rei ipsius, de qua verba fiunt, vel conditionis, qua fruuntur personae fabulae, mutatio stichomythiae inter- rumpendae ansam praebuit poetae. Hujusmodi autem loci apud Euripidem hi fere exstant:
Andr. v. 66. Andromacha de imminenti filio periculo certior facta stichomythiam disticham duinque versibus interrumpit, v. 74— 78; quo facto inde a versu 79 nova stichomythia eaque mono- sticha sequitur. Cujus rei causam in eo positam esse judicamus, quod ea res, de qua colloquuntur inter se Andromacha et famula, mutatur: initio enim agitur de insidiis, quas Molosso parant Her-


