5
Heraclid. v. 640 sqq.: quadruplicem hoc loco habemus stichomythiam: primam inter nun- cium et Jolaum v. 628— 39, alteram inter Jolaum et Alcmenen v. 652— 57, tertiam inter Alcmenen et nuncium v. 658— 63, quartam inter Jolaum et nuncium v. 664 sdq.
Suppl. v. 112: cf. infra.
Herc. fur. v. 1392 sqq.: v. 1392 finis est stichomythiae inter Theseum et Herculem insti- tutae; versui 1393 ad Amphitryonem converso respondet v. 1394, versui 1395 v. 1396; redeunt deinde loquendi partes ad Amphitryonem eis verbis, quae facit Hercules v. 1397, quae, quamvis responsionem contineant versus antecedentis, ad patrem potius quam ad Theseum conversum Her- culem locutum esse, apertum est; sequitur denique nova inter Theseum et Herculem stichomythia inde a versu 1399. Potuit igitur poeta eodem jure, quo v. 1392, si voluit, interrumpere compluribus versibus stichomythiam post v. 1394 vel v. 1398, salvis eis, quas sequendas sibi statuit, alternorum versuum legibus.
Iph. Aul. v. 854: prodiens in scenam nuncius novam stichomythiam efficit inde a v. 854.
Iph. Aul. v. 1344: Clytemnaestra duobus versibus, 1343— 44, ejus colloquii, quod cum Iphige- nia habuerat, finem facit et inde a v. 1345 nova inter Achillem et Clytemnaestram incipit stichomythia.
Bacch. v. 643: Injuria interpretes lacunam statuisse non sine causa contendere videtur Kvibala; etenim verba x⁴*εν αεενα αeεν u ν ενννκνυπα v. 643 ad servos adstantes sunt con- versa neque quidquam pertinent ad stichomythiam. Potuit hanc sententiam stabilire Kviéala in comparationem vocando Troad. versum 1040 sd., quo loco plane eodem modo Menelai cum Hecuba altercatio duobus versibus, 1041— 42, interrumpitur, quibus servi jubentur abducere Helenam; qua re minime violari stichomythiae legem apertum est.
His locis addi praeterea possunt Herc. fur. v. 1098, de quo loco cf. infra, et ejusdem fabulae p. 530. In versu 530 collocandum est stichomythiae initium; Amphitryonem enim exclamantem: ³ ꝙelrar dvdνν— 800 els dau⁸v εσ οmις interrogat Hercules v. 532: z&; 10½˙ S49 raο οαμνεν, adreg; Jam vero responsurum Amphitryonem occupat Megara exclamando: dW9ν- usoooα, deinde vero ad senem conversa pluribus verbis, v. 533— 36, ejus rogat veniam, quod sibi arripuerit, quae illi fuerint dicenda. Itaque versui 532 respondet prior pars versus 533: ⁵μμνσα, pergitque deinde stichomythia, postquam intercesserunt Megarae ad Amphitryonem verba, v. 537. In qua re inaequalitatem quandam inesse non potest negari, sed eam tamen, quam, si respexeris Megarae commotionem animi tam vehementem, ut vel invitam videatur abripere, paene necessariam fuisse confitearis necesse sit. Itaque ut responderet Megara loco Amphitryonis, animi ejus perturba- tioni non sine jure poeta largitus est; ut unum tantum verbum quasi invita promeret, tribuisse vi- detur modestiae mulieris sanae, non loquentis nisi justo et tempore et loco.
Si duarum personarum colloquentium altera inserit diverbio, quae ad tertiam quidem per- sonam praesentem non sint conversa, sed quae secum ipsa, quam quasi simulatam dicas personam tertiam, colloquatur aut si qua persona profert, quae auditores, non personae agentes auribus perci- piant, oritur inde haud raro quae videtur perturbatio stichomythiae. Ad quod probandum quae exempla attulit Kvitala, ea— excepto Hecubae v. 719 sqd., ubi tres versus Hecubae, 732— 34, finiunt prio- rem stichomythiam et inde a v. 735 nova capit initium— dubito, num sobrio judicio electa esse existimes. Etenim ut persona fabulae secum loquatur, ad quae altera ordine et commodissime respon- deat, fieri non potest. Contra— nisi poeta ita proponere voluit rem, ut alterius personae verba necopinantis et solam se adesse putantis ab altera persona ex improviso intervenienti fingeret ex- audiri— simulandum est, alteram personam non audire, quae altera secum loquatur. Quod ita se
1*†


