4
loquentium eundem ac parem reperies versuum numerum(cf. Jon. v. 413, Suppl. v. 644, Phoen. v. 698, Hec. v. 498), id temere ac fortuito factum esse putandum est; nam lex stichomythiae latius quam ad duos versus non pertinet.
Eadem autem est ratio eorum locorum, quibus nuncii prodeunt res extra scenam gestas narra- turi; qui quae proferunt, ea haud raro vel interrogando vel exclamando interrumpunt ii, quibus ferunt nuncianda. Nuncii autem quum non prodeant in scenam, ut ad modum personarum agentium, quae metuant aut sperent, quae habeant consilia, vel defendant altercando vel exponant, sed potius facta continua oratione narraturi, ab ejusmodi sane locis, exceptis paucis, de quibus infra videbimus, sticho- mythia aliena est.— Unde fit, ut ne in chorum quidem valeat lex stichomythiae, nisi eis locis, quibus actoris explet partes et ipsius actionis particeps tamquam persona agens in diverbium vocatur: Hel. v. 1628, 305, Heraclid. v. 271, Hipp. v. 267, 770, Alc. v. 145, 495, Bacch. v. 594, Electr. v. 750. Quibus autem locis chorus proprio ac suo munere fungitur, ut personis fabulae sive quae- rentibus respondeat sive dubitantibus suppeditet consilia, eos, quum incitatiori dicendi generi locum non praebeant, ad stichomythiae legem compositos non esse, certum est, cf. Orest. v. 835, Hipp. v. 1142— 45, Andr. v. 860, Jon. v. 1252, Heraclid. v. 120, Phoen. v. 1327.³)— Jam vero ad nun- cios, de quibus supra diximus, ut redeamus, ea, quae praecedunt orationes eorum longiores, saepis- sime ad stichomythiae praecepta revocari non posse, elucet ex his locis: Med. v. 1110, Andr. v. 1042, Iph. Taur. v. 230— 37, 1252, Hel. v. 1512. Nec tamen desunt loci, quibus stichomythiae participes videamus nuncios idque factum esse videtur his conditionibus:
a) si qua persona adeo audiendi est cupida, ut accuratiora in posterum differens interroga- tionibus tanta festinatione projectis, ut plura exponendi spatium non relinquatur nuncio, rerum gestarum summam studeat praenoscere: Phoen. v. 1083, Heraclid. v. 791, Iph. Taur. v. 238. Similis est ratio eorum locorum, quibus interrogationibus ad rem ipsam non pertinentibus nuncius impeditur, quominus statim promat, quae est narraturus: Electr. v. 763, Iph. Taur. v. 1285.
b) si cunctantem se praebet uuncius et haesitantem vel etiam inania loquitur, quae ut omittat, videatur esse monendus. Cf. Phoen. v. 1216, Hel. v. 598.— Nuncium praeterea, ubi quasi exuit proprios mores naturamque propriam et partes suscipit personae agentis, stichomythiae parti- cipem posse fieri, non est quod moneam: Hel. v. 699, Heraclid. v. 628, 961.
Hisce praemissis quum jam stichomythias fabularum Euripidearum in censum vocaturi simus, quarum plures haud scio an interpretando quam mutando possint sanari, primum paucis attingemus eas, quae, quamvis stichomythiae legem, qualem supra circumscripsimus et quam veram esse longe major stichomythiarum numerus evincit, videantur recusare, tamen perturbatae non sint sed ad certam quandam normam compositae; deinde eis, quae vitio aliquo laborant, si quam poterimus afferre cona- bimur medicinam. ¹)
1. Stichomythias haud raro compluribus versibus interrumpi, si ad novam personam eo usque colloquii expertem vel tum demum in scenam prodeuntem convertatur oratio, recte monet Kvitala 1. 1. idque probat his exemplis:
Iph. Aul. v. 308: in versu 311 initium novae inter Agamemnonem et Menelaum sticho- mythiae est ponendum.
3) Kviéala ejecto versu 1328 aliam divisionem strophicam efficere conatus est; Kirchhoffius post v. 1329 lacunam statuendam esse censuit; neutrum nos probabimus, nam nihil huc pertinet lex stichomythiae.
4) In singulis autem locis perlustrandis si alicujus interpretis judicium me fugerit, id vitio mihi vertatur nolim; praeter ea enim, quae olim enotaveram, paucas admodum editiones inspiciendi mihi fuit facultas.


