15—
Bacch. v. 920 sq. Non injuria Kvitala existimare videtur, versus Bacchi tres, 920— 22, nihil habere offensionis. Etenim post v. 920 intermitti aliquamdiu orationem, dum Bacchus Pentheum lustrat, fingendum est; v. 921 deinde nova quodammodo incipit stichomythia, qua de singulis ornatus Penthei agitur partibus.— Quod autem eodem modo Kvicala defendere studet, quod v. 927 Pentheo non duo, quos flagitat stichomythiae ratio, sed unus versus tribuitur, paullo id mihi videtur audacius.
Etenim intervallo orationi interposito, quod agendo— hoc igitur loco componendo capillos— ex- pleatur, si quid omnino, nihil nisi defectus unius versus ejus personae, quae agit— hoc igitur loco Bacchi— poterit excusari.
Bacch. v. 832 sq. Vestigia codicis si sequeris, qui quidem per totam hanc scenam Bacchi partes tribuit nuncio, hic inde efficitur versuum ordo: P. 832 eν εαρεμαςσσον οτe u yedν duras ⁴α D. 833 ν ες olæxovs dvν dow,,ẽ O‿νε̈νιομασι P. 834 εꝓ½&ᷣναꝓ τι παάἀᷣuν r ν εντεες αοα D. 835 retgroluν ν„dο dnν ⁸εν ⁷οενυοσναμασ 836 H) 10201 G⁷πσMĩMάené‿σομμι m5ĩSοε̈ᷣsμανν. quem ordinem verum non esse satis apparet. Inde quum Heathius v. 832 et 833 Pentheo, 834 Baccho, 835, 836 Pentheo tribuisset, plurimorum tulit assensum. Attamen haec distribuendi ratio non eam tollit offensionem, quae est in perturbata stichomythia. Quae enim protulit Schoenius, stichomythiam ita esse institutam, ut v. 831— 33 responderent versibus 834— 36, ea, sive sticho- mythiae leges respexeris sive sententiarum connexum, stare non posse, vix videtur esse monendum. Etenim v. 831 ab antecedentibus sejungi non posse, quum responsionem contineat interrogationis antecedentis, apertum est.— Quare Hermannus, recepta lectione:-4ντ ε& olkous dν dο) Soulsu- -ονμιεν, quae, excepto Souleuαousev, codicis nititur auctoritate, v. 833 Baccho, contra v. 834— 36 Pentheo tribuit. At ut versus 833 non optime videtur convenire Baccho, ita v. 834 a Pentheo prorsus est alienus. Minime enim totum hucusque deo se dedit Pentheus, qui incertus usque ad finem maneat et dubitans; nec potest fieri, ut Bacchus consultando moram velit afferri ei ipsi rei, quae ut celerrime rata fiat, cordi ei est. Denique qui potest fieri, ut in omnibus rebus suam facilitatem polliceatur Pentheus (τν 6 uον εvτerεα ναἀ᷑οα et eodem quasi spiritu dubitare se profiteatur, num deo sit obse- cuturus: 7„ο ονπ ετ οεᷣισοα ⁷ rοσααν σσ⁹ʳg⁰U,Pudt ouSUAαν— Aliam rationem pro- posuit Nauckius, quam magna audacia, parva, ut mihi quidem videtur, dexteritate persecutus est. Praeterquam enim quod post v. 832 et 833 singulos versus intercidisse opinatur, hunc in modum versus 834— 36 constituit: P. greizoiu ẽ h„do dn αν τεεσοσισ D. eore dvrg r6, ν% ed τοεαναιας τοασ P. 2ν οꝙ◻ rονόι τσ̈ωισσι τέειιιιοιαμ Ʒι⁵ειιμασ. In quibus ut verbis:„⁴ο π έων τπόοενισοοαm non recte utitur Pentheus, quippe qui paullo ante intellexerit, id ipsum nondum esse faciendum, ita huic ipsi versui repugnant verba: sU οισι τσσσ netομαα Sοᷣuνμαoνα etenim Bacchus non ut arma caperet, sed ut muliebrem vestem indueret, fuerat suasor. Praeterea autem verba: d r⁰h 0⁷⁶σα*α. x. 1., ut quae certum contineant consilium, a Pentheo sunt aliena, quem, nondum totum laqueis, quos nexuerat Bacchus, irretitum, incertum manere satis demonstrant verba, quae sequuntur Bacchi v. 838 sq. Quare optime in Pentheum qua- drant verba, quae tradita sunt:* 7ο οπ εέeν*πισευισ ⁊τσ ἀοτσο Ʒεέ*οο⁵³αμι οeuuναον.—


