Itaque v. 1436— 40 eam quasi inquisitionem, quam instituerat Jon, finiunt iidemque concludunt sti- chomythiam, quae initium ceperat inde a v. 405. Soluta autem Jonis dubitatione, inde a v. 1441 novum inter Creusam et filium incipit colloquium, quod, sive sententias, quas continet, sive metrum respexeris, a melico carmine propius quam a diverbio videatur abesse. Prorsus similem finem inve- nies ejus stichomythiae, qua ut Orestem fratrem agnoscat, adducitur Iphigenia, Iph. Taur. v. 810.— Alterius vero loci, Electr. v. 670, quo liber manuscriptus Oresti tribuit v. 670— 71 et v. 673— 74, Electrae contra v. 672 et v. 675, ut binis Orestis versibus Electrae singuli videantur respondere, ejus verum ordinem haud dubie restituit Kirchhoffius. Praeterquam enim quod ejusmodi versuum distributio, qualis in codice inest, nullo alio loco Euripideo invenitur, eum, quem traditum habemus, ordinem non fert v. 671, cui nescio an parum medicinae afferat Kvitalae conjectura olæreρ νꝙuυυς scribendum esse censentis.— Denique possit quispiam inducere in animum, pertinere huc Orest. v. 1236 sqd., cujus loci ea est ratio, ut binis hemistichiis respondeat versus totus. Sed tenendum est, hoc loco tres personas loquentes facere poetam indeque ortam esse distributionem versuum non illam quidem in duarum personarum diverbio usitatam, sed tamen eam, quam bene se habere ne- queamus negare. Etenim binis, quae continentur versibus 1236, 1238, 1240 hemistichiis singuli versus 1237, 1239, 1241 respondent.— Ceterum quin in distribuendis his versibus verum restituerit in codice Marciano manus secunda, verba wxνεαμνvð ⁰"' ε έςις, v. 1236, Electrae, contra v. 1237 Pyladi assignans, equidem nullus dubito. Etenim non solum in antecedentibus, verum etiam in sequentibus eum reperimus personarum ordinem, ut Orestis orationem excipiat Electra, Electrae Pylades: quem ordinem quominus hoc quoque loco intactum servemus, non video, quid impediat. Etenim verba wwναουν õ εν Sious abhorrere ab Electrae moribus, quales adumbravit Euripides, non contendet qui in comparationem vocaverit Electrae v. 1221: S ρονςα ϑν⁸†&φ⁵σνναμααν, et v. 1237 a Pylade minime alienum esse demonstrat Orest. v. 1090: æld πανντι εοιυννι ν σνι ννν ꝙrlννες diπααs.
Jam vero quam supra adumbravimus legem, ut hemistichio hemistichium, singulis versibus singuli, binis bini opponantur, eam latissime patere apud Euripidem non potest non persuasum esse perlegenti fabulas Euripideas longissimasque, quae insunt, stichomythias perlustranti. Quin etiam poeta anxietate quadam et severitate hanc legem secutus esse videtur; unde factum est, ut haud raro servandae stichomythiae causa insereret, quae vel supervacanea vel etiam subabsurda nobis videantur necesse sit. Ita Creusam recordatione infantis expositi vehementissime commotam, quum exclama- verit Jon. v. 967: el slôes Teioς exrelνovrd olαl famulus ridicula sane curiositate interpellat: u⁴σπον dεαᷣαννι dαeναs eoeiν;— porro Orest. v. 755 Pylades, de Orestis calamitatibus certior factus, simplicitate non indigna illa, qua pueruli ludentes utantur, pergit: lᷣ ˙νυν⅔ ιν τ⁴ ndmν. Quae quin solius stichomythiae gratia facta sint, non potest dubitari; hujus modi autem exempla qui plura requisiverit, reperiet l. I. a Kvitala congesta.
Itaque si tenuerimus, non solum plurimas stichomythias ad eam, de qua supra diximus, normam ab Euripide esse elaboratas, verum etiam hanc ipsam ob rem haud paucis locis personis fabularum verba loquenda esse tributa, quae jejuniora videantur et viliora, quin eos quoque locos, quibus turbata est stichomythia, ad hanc legem revocandos esse censeamus, non poterimus recusare. Jam vero stichomythias Euripideas, ²) quoad fieri poterit, perlustraturis pauca quaedam de universa stichomythiae apud Euripidem indole atque ratione praemittenda nobis videntur.
²) In sequentibus autem eis, quae vere dicuntur, tragoediis Euripideis continendam esse disputationem ratus, Rhesum et Cyclopa, quarum altera num sit Euripidis dubitetur, altera a genere tragico, quod proprie dici- mus, longius videatur abesse, a proposito alienas esse existimavi.


