Jahrgang 
1864
Einzelbild herunterladen

De stichomythia Euripidea.

Artis criticae in tragicorum fabulis exercendae subsidium repeti posse haud spernendum e sermone illo alterno, cui τπανναιιᷣ nomen indiderunt veteres, quamvis satis videatur constare inter viros doctos, tamen vix ullum invenies interpretem, qui hujus legis ita constanter habeat ra- tionem, ut nullo loco eam non sequendam esse censeat. Cujus rei causa nescio an in eo ponenda sit, quod de finibus, intra quos contineatur, deque legibus, quas sequatur stichomythia, nondum satis convenit; quamquam non omnino defuerunt, qui in hanc rem accuratius inquirerent. cf. Kvitala Ztschr. f. d. östr. Gymn. 1858, H. 7, p. 610 sqd. Neque enim eodem modo in vicibus loquendi instituendis versati sunt poetae tragici illi tres, quorum opera tulerunt aetatem: alia enim est ratio stichomythiae Aeschyleae et Sophocleae, alia Euripideae. Etenim, ne plura moneam, Aeschylus et Sophocles haud paucis locis alternandi viam ingressi sunt eam, ut binis versibus alterius personae respondere vellent alterius singulos; cujusmodi exempla reperies apud Aeschylum Prom. v. 40, v. 971, Suppl. v. 902, apud Sophoclem Aj. v. 791, Phil. v. 34, Oed. tyr. v. 726, v. 836, Oed. Col. v. 1160. Euripides contra intra arctiores fines videtur se continuisse: qui, si ab eis abscesseris locis, qui lyrici potius carminis prae se ferant speciem et ad strophicam, qua chorus utitur, legem videantur revo- candi, quales sunt Andr. v. 808, Jon. v. 798,¹) ad eam solam normam exegit stichomythias, ut sin- gulis versibus alterius personae responderent alterius singuli, bini binis. Etenim quos locos, ut con- trariam sententiam stabilirent, attulerunt Kvitala et Schoeuius, Bacch. v. 832, Jon. v. 1436, Electr. v. 670, eorum rationem plane esse aliam, vix poterit negare, qui statuere noluerit, Euripidem, sen- tentiarum connexu prorsus neglecto, nihil nisi externam quandam aequabilitatem expetivisse, perspi- cuam illam legentium potius oculis quam auribus audientium. Etenim Jon. v. 1436 de Bacch. v. 832 infra accuratius exponemus Kvitala et Schoenius v. 1436 39 respondere voluerunt ver- sibus 1442 45, contra v. 1440 41 versibus 1446 47. Quae versuum distributio quamvis habeat, quod assensum ferat locum parum accurate inspicientis etenim utrique personae pari eodemque intervallo idem numerus versuum tribuitur tamen apertum est, v. 1436 40, ut quibus continean- tur ea, quae ut aperiret Creusa, Jon v. 1435 erat hortatus, ab antecedentibus sejungi non posse.

¹) In numeris sequor Kirchhoffium.

1