Novi Testamenti parabolarum
natura et indole.
·o——
Ouum omnibus omnino dicendi generibus Iesum Christum, Salvatorem Nostrum, summum in terris rerum divinarum doctorem, excelluisse, tum imprimis eloquentia oratores et qui unquam exstiterint dicendi magistros quam maxime superasse, id quidem non ex singulo illo solum Novi Testamenti 1oco,*) quo Christus εεοιισιαν εew docuisse traditur, facile apparet, sed ex omnibus etiam locis intelligitur, qui habent explicationum, adhortationum, pituperandi omne genus. Et hujus quidem generis inveniuntur exempla tum in oratione quae dicitur montana, qua vetera officiorum praecepta novo illustravit Christus lumine, tum in concionibus illis quidem severis, quibus in Pharisaeos est invectus, tum in paroemiis, quibus intimam Sui Ipsius vel ad Patrem vel ad Suos a Patre sibi datos sub imagine quadam proponit relationem, tum denique in parabolicis sermonibus, quibus, quum et inferioris ordinis et minoris intellectus homines de regni coelestis incremento et propagatione docere vellet, maximopere est usus. Namque ut ait Ipse Soter Marc. IV, 14:„illis qui foris sunt in parabolis omnia fiunt“. Placet autem nunc cum lectoribus de parabolico sermone, quo Salvator usus est, pauca communicare. Ac primum quidem de vocabuli.|σοQmπ õJ»tirpe et notione disseremus, tum de propria et genuina doctrinae parabolicae ratione et natura agemus, denique de consilio nonnulla dicemus, quod Dominus Noster&ν αμααοασσς dοαοσααν(Marc. IV, 2) habuit.
§ 1.
De vocabuli stirpe et notione.
Daou‿ν, quod vocabulum a ndοςανινεκν res inter se collocare, componere, conferre ducendum est, proprie rerum, quae in sensus incurrunt, collalionem denotat, ut navium in acie, quod ex locis Diod Sic. XIV, 60 et Polyb. XV, 2, 13 cognovimus; per translationem autem de rebus usurpatur eo consilio iuxta se collatis, ut quid simile inter se habeant, quid non, cognosci queat. Comparationis igitur et similitu- dinis notionem accipit vocabulum; quo sensu aανονν legitur tum apud Marcum IV, 30: Hασέκιαeν oν Ooν εν*π⁶σ νπαχαιμοςσ m‿α⁴μ⁵ε; h. e. regnum Dei cui similitudini comparabimus? tum apud auctorem
*) Matth. VII, 29.


