Jahrgang 
1850
Einzelbild herunterladen

7

cere idearum numerum. Verumtamen esse credendum, ideas istas Platoni minime esse tanti momenti, quanti nobis sit Christus. In Christo enim videre nos Deum humana natura indutum, conspicere nos divi- nam cum humana vitam coniunctam; habere nos in illo imaginem ad imitandum nobis propositam.

Ilaec ille. Licet vero tantum absit, ut ignoremus, quam excellens sit praestantia fidei, quam am- plectamur, Christianae, ut libenter concedamus, Christum longe antecellere ceteris religionum doctoribus, nihilosecius non tacendum erit nobis, hanc, quam desideret Mehlissius, virtutum imaginem in Socratis per- sona nobis exhiberi a philosopho Graeco. Huc pertinet ante omnia gravis et ornata laudatio, quam ab Alcibiade videmus datam Socrati in Platonis Convivio. Plato enim, quum summum sapientiae, moderationis, temperantiae exemplum legentium proponere constituisset mentibus, Alcibiadem illo loco, ut constat, intro- ducit Socratem, praeceptorem carissimum, in coelum laudibus efferentem*). Atque sane hie Alcibiadis sermo ita est habitus, ut nobis demonstretur observantia, qua omnes, quibus contigerit Socratem audire, praeceptorem dilectissimum et revereri et colere consueverint. Socrates igitur omnibus erat exem- plum, ita ut omnium nemini, qui et antea fuerant insignes, et qui Socratis aetate in Graecia vivebant viri praeclari, cum eo esset aliqua ex parte similitudo. Nam si quis Socratis sermones voluerit audire, admo- dum ridiculos ait Plato Conviv. 221 E. eos videri primum, apertos vero si quis viderit, prudentes in se solos reperturum esse eum e sermonibus, deinde divinissimos, plurimas imagines virtutis in se habentes et ad plurima pertinentes, vel potius ad omnia, quae conveniant explorare ei, qui se honestum ac bonum evadere cupiat. Sic in Convivio Platonis de Socrate verba fecit Alcibiades. Conferenda autem sunt cum iis, quae modo dixi, quae in aliis quoque libris, ut in Apologia, de Socrate locutus est philosophus, qualemque in eo posteritati perfectissimae virtutis imaginem exhibuit conformatam, ita ut omnino non possimus dubi- tare, quin ille vir, qui in extrema vitae calamitate se praestiterit sapientissimum*r), etiam recte dici queat summum, ad quod homines intueantur necesse sit, exemplar imitandum, neve miremur Socratem affirman- tem, a Deo ipso habere se mandatum, ut operam ponat in philosophia, suique et aliorum exploret ani- mos †††). Ne longi simus, legati divini notio aliqua informata erat in animo Platonis. Obversabatur animo ipsius Socrates, quem divinitus hominibus esse missum penitus sibi persuasisset, quemque divino usum esse auxilio opinaretur). Quadrant etiam sine dubio ad Platonis praeceptorem verba illa, quibus virum describit philosophus iustum et propositi tenacem, qui nec infamia etiam nec iis rebus, quae eam sequun- tur, huc et illuc torqueat suam naturam et flectat, sed usque ad mortem perseveret in sententia sua immo- bilis(Plat. Rep. p. 261 B.). His vero, quae disputavimus, refutantur quoque, quae Mehlissius deinde disserit de vitae degendae ratione, qualis philosopho probetur, quieta, quae in contemplatione et cognitione rerum sit posita(l. c. p. 85). Nam quamquam contemplationem eximie laudat pbilosophus, tamen in recta temperatione divinae contemplationis et actionis vitam cerni sapiente dignissimam, iterum Socratis exemplo ostendisse videtur. Quod si discedimus a multis virtutum documentis, quae Socrates dedit per totam suam vitam, iam illo Alcibiadis sermone docemur, quanta fuerit viri sapientissimi non temperantia solum, sed fortitudo, quam et adversus hostes exhibuerit, et in laboribus praestiterit perferendis).

Sed hactenus, praesertim cum alia relinquantur, quae nostram requirere videantur attentionem. In capite autem quinto illud agit et molitur Mehlissius, ut nobis demonstret, quomodo virtute appetenda longe maxima iis pracbeatur felicitas, qui re vera sint studiosi illius ac fautores. In parte deinde sexta ad reipublicae Platonicae et regni divini conformationem comparandam aggressus est libri auctor(I. c. p. 91, 96). Inter cetera vero, quae in hac commemorantur disputatione, incidit eius sermo in rem quan- dam, quae vel maxime iniicere nobis potest dubitationem. Contendit enim Mehlissius, philosophum magi- stratibus infinitam largitum esse licentiam omnis generis utendi fallaciis ac mendaciis, quae quidem illi ad optimum civitatis statum non amittendum utilitatis aliquid afferre opinarentur, et inde sibi colligendum esse existimat, Platonis philosophiae partem, qua mores conformentur, valde esse diversam a Christiana de

*) Plat. Conviv. rec. illustr. L. I. Rückertus p. 312, ubi haec accurate et diligenter disputantur.

**) Cf. G. Stallbaum. edit. Apol. p. IV.

un) Plat. Apol. 28 E. Xenoph. Apol. suh fin., cf. Platons pologic übersetzt und erläutert von F. A. Nüſslin p. 111 sqd. ) Stäudlin I. c. p. 13. Rep. p. 492 E.

†t) L. I. Rückert. I. c. p. 315.