6
p. 568 A. Hoc sane non erit mirandum, si cogitamus, quam Platonis dialogi dramatum formam habeant et similitudinem. Recte igitur Wyttenbachius Ep. ad Heusd. Opusc. II, p. 21:„Dialogus Platonis,“ inquit,„ha- bet fere iusti magnitudinem dramatis, partes, descriptionem, ingressum, progressum; digressiones, exitum: habet interrogandi respondendique vices ita probabiles, ut ex ipsa humana natura expressae videantur, nil de industria quaesitum appareat: habet sensum effectumque, iocandi viam urbanam, venustam, verecundam“*).
Haec, quae hucusque disputavimus, sectione commentationis prima continentur, qua utramque et Pla- tonicam et Christianam doctrinam explicare conatur libri auctor. Jam ad sectionem alteram est transeun- dum, qua ipsam, quam sibi proposuerat, Mehlissius fecit comparationem. Primum autem studet utriusque societatis primarium demonstrare finem atque ambitum(1. c. p. 62). Divinum igitur opinatur regnum non solum hanc nostram amplecti vitam, sed etiam meliorem, quam qui sit in vita, respicere statum, Platonis contra civitatem sub reipublicae forma constitutam his tantum terris esse destinatam, in eoque porro in- primis cerni discrimen ecclesiam inter Christianam et civitatem Platonicam, quod Christus universum spectet genus humanum, Plato parvae hominum partis Graecorum habeat rationem ††). Ubi vero, quid differrent haec, commemoravit Mehlissius, in comparanda utraque doctrina ad peccati notionem accedit eruendam. Atque postquam nos docuit, qua in re philosophi dicta congruerent cum nostris, ut demonstret nobis, ope- ram dat, quomodo Christiana religio admodum abhorreat a Platonis sententia. Animi enim ait cum corpore coniunctionem omnium peccatorum causam esse et principium, et quotiescumque homo peccet, hoc pendere minime ex hominis voluntate libera, sed ex Huουνυμιαα aut aευνιμντυνιαμοω rationem reprimente impetu; itaque homini non ipsi culpam esse assignandam, sed fatali cuidam necessitati. Iaec Mehlissius. Videamus, num errorem eius possimus coarguere.
Omnes enim scriptores antiqui de hoc fere consentiunt uno ore, quod rationi principem concedunt locum, cupiditates contra, quibus homo tranquillitate privetur et agitetur, illi subiiciendas esse existimant**†*). Qui igitur domitas non habet libidines et cupiditates, sordidam agit vitam, quod Plato censuit, neque ad felicitatem veram pervenire neque virtutem ipsam colere potest. At si quis ita vivit, ut ratio dominetur in eo, hic re vera dici potest homo liber, hunc omnes imitentur oportet, qui libertatis moralis participes esse cupiant. Tum demum assequi potest homo aτοανοeεↄνωillam, quam eximia laude ornavit Plato, quam- que Cicero etiam philosophi locum interpretatus disertis expressit verbis. Neque abest Platonis libertas moralis ab ea, quam biblia quoque sacra gloria efferunt et praedicatione. Tasis„o, inquit Paulus, ν lsveola Eudſie ddeApol, AAeνεοαωεεννε mε deæ vijs dαοriαe, ³duενεννε v⁷ O*⁴ααννυ Quodsi statuimus, inesse in homine Platonis hanc libere agendi facultatem, sane non intelligimus, quomodo fatalem quandam necessitatem, ex qua omnia pendeant, philosopho possimus tribuere. Neque argumentis tuetur Mehlissius hanc, quam Platonis esse vult, opinionem suam. Quid? quod amor quoque Uranius, de quo tantas laudes habet Plato, illius omnino adversatur sententiae. Nam, si quid pulcre ab hominibus fa- ctum est et sancte, amor hic fons est secundum philosophum, unde optima quaeque redundent. Hoc eodem amore docemur pravas coercere cupiditates eaque sola appetere, quae viro sint digna honesto et probo- (Conviv. p. 205 D.) Hoc ipso amore eo adducimur, ut omnia pati parati simus, dummodo verum et pulcrum consequamur. Hic denique est amor ille, de quo Diotima in Convivio carmen quasi grave plenumque fundit †).
Exponit deinde parte tertia Mehlissius, quae intercedat ratio saluti divinitus missae cum illa, quam Plato promittat civibus reipublicae suae: qua facta adumbratione disserit deinceps libri auctor p. IV. de vir- tutibus, quae tum nobis commendentur Christianis, tum philosopho probentur Graeco. Atque ita versatur in argumentando, ut explanare studeat primum, quanta sit differentia Platonis inter et Christi praecepta in peccati et culpae notione informanda, deinde vero pergat ad definitionem, quam de fide habeat Christiana, declarandam. Quod enim apud nos dicit Christum fide a nobis exceptum, id apud Platonem incertum effi-
*) Cf. praeter alios de hac re scriptores etiam Nitzschii praef. brev. de Platone suae aetatis doctore et castigatore, p. IV. u) Recte contra Schmidt. comment. de Platonis philosophia morali sqq. p. 15. en) Cf. de Geer disquisitio de libertate civili apud veteres, p. 113 sqg. Plat. Rep. IX, 591 C. †) v. Heusd. I. c. vol. III, p. 16 sqd.
———


